« aposcripta-20 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    XIII kalendas martii, anno secundo

  •  
    1307/02/17

  •  
    Pessac

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Clément [V] écrit au roi de France Philippe [IV] au sujet de leur future rencontre à Poitiers.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/156.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 78v [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 74-75, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Grate venerunt in affectus nostros bine celsitudinis tue littere, quas heri die jovis XVI mensis februarii presentis per presentium portitorem accepimus, et que continebantur in eis inspeximus diligenter. Profecto, fili karissime, largitori bonorum omnium, qui dat esse rebus, et serenum post nubilum impertitur, quique miraculose facit tempestates mundi hujus pro sua voluntate ad tranquillitatem deduci, devotas laudes exsolvimus quod eo inspirante tibi benignius et prebente tuis oculis saluberrimam claritatem in negocio pro quo dilectos filios nostros Berengarium, tituli sanctorum Nerei et Achillei, et Stephanum, tituli sancti Ciriaci in T[h]ermis presbyteros cardinales, ad tuam duximus presentiam destinandos, tutiorem et salubriorem viam juxta nostra monita elegisti, prudenter per semitas pacis et salutis incedens, per quas regnandi status augetur, et sine quibus nichil potest perfecte prosperitatis haberi. Serenitatem itaque tuam inde multipliciter in Domino commendamus ; et sperantes quod hujusmodi negocium, ex quo sic bonum sumpsit exordium, annuente Domino votivum et felicem sortiatur effectum, rogamus et hortamur attente ut semper in laudabili proposito perseveres, sic quod tibi et regno tuo et toti christianitati quietis et pacis et justitie in regno tuo liberius exercende multiplicia proveniant incrementa, et miserrimo statui terre sancte succurrere valeas, prout te credimus ingenti desiderio affectare, et in hoc et in aliis intendas efficaciter ad eternam gloriam promerendam.
    Super eo autem quod duorum locorum duorumque temporum pro mutua vista facienda, quod nobis placeret, alterum intimare curasti, sic tibi presentibus respondemus, quod statu nostro et debilitate nostri corporis, que adhuc ex preteritis infirmitatibus nos contingit, ac civitatis Turonensis aeris intemperie, que ibidem dicitur invigere, prout non solum a quibusdam fratribus nostris, sed etiam ab aliquibus illarum partium indigenis, necnon et a nostris medicis percepimus, suscipiendarum quoque necessario medicinarum a nobis de nostrorum consilio medicorum tempore oportuno, attente pensatis, de consilio etiam fratrum nostrorum, civitatem Pictavensem et principium futuri proximo mensis aprilis ad hujusmodi fiendam vistam elegimus, secundum quod tibi alias etiam ante predictarum litterarum tuarum receptionem nostris meminimus litteris intimasse. Sic igitur te prepares et accingas sicque deliberationem hujusmodi prosequaris quod eodem statuto tempore divina faciente clementia ingrediaris civitatem Pictavensem predictam, cum nos ibi in predicto tempore esse auctore Domino proponamus, et tecum presentialibus affatibus recreari ad laudem Altissimi, felicem pertractia consummationem negocii, ac honorem et statum prosperum tui culminis et honoris.
    Datum apud Pessacum, XIII kalendas martii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) pertactati, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20033 (aposcripta-20), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20033 (mise à jour : 21/05/2020).