« aposcripta-18 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    XVII kalendas decembris, anno secundo.

  •  
    1306/11/15

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Regi Francie commendat Guillelmum episcopum Lingonensem.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 68 [image en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 62-63, d'après F.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Divine gratia majestatis acquiritur si ministris ejus, et hiis precipue qui pontificali sunt prediti dignitate, condignus honor impenditur et favor necessarius exhibetur. Sane vacante nuper apud Sedem apostolicam ecclesia Lingonensi pastore per translationem venerabilis fratris nostri Bertrandi, episcopi Agennensis, olim episcopi Lingonensis, per nos factam de ipso ad Agennensem ecclesiam, tunc pastore carentem, nos de ipsius ecclesie Lingonensis ordinatione celeri, ne diu viduitatis subjaceret incom[m]odis, sol[l]icite cogitantes, et cupientes illum eidem ecclesie Lingonensi per nostre providentie studium pontificem presidere, de quo certam haberemus notitiam quod ipsum clara meritorum suorum insignia redimirent, nec dubia esset ipsius caritas erga plebem suo regimini com[m]ittendam, et in cujus fide fida recumberet securitas subditorum, et per ejusa diligentie studium eadem ecclesia Lingonensis spiritualiter et temporaliter gubernaretur, ac Deo auctore grata susciperet incrementa, post deliberationem super hoc habitam, ad personam venerabilis fratris nostri Guillelmi, episcopi Lingonensis, genere nobilem, litterarum scientia preditam, ac providam in spiritualibus, et in temporalibus circumspectam, cujus laudabilia merita nobis sunt per familiarem experientiam non ignota, direximus oculos nostre mentis. Quibus omnibus diligenti meditatione [pensatis]b, de ipso Guillelmo, tunc abbate monasterii Moysiacensis, Cluniacensis ordinis, Caturcensis dyocesis, de fratrum nostrorum consilio et apostolice plenitudine potestatis eidem Lingonensi ecclesie duximus providendum, preficiendo eum ipsi Lingonensi ecclesie in episcopum et pastorem, sibique subsequenter per venerabilem fratrem nostrum Leonardum, episcopum Albanensem, apud dictam sedem munus fecimus consecrationis impendi, firma concepta fiducia quod eadem Lingonensis ecclesia per ipsius G[uillelmi] circumspectionis industriam et industriam circumspectam a noxiis preservabitur, et spiritualiter et temporaliter auctore Domino felicibus proficiet incrementis.
    Quocirca serenitatem regiam rogamus et hortamur attente quatinus te prefato episcopo Lingonensi pro divina et apostolice Sedis reverentia reddens affectu benivolum et opere gratiosum, ejusdem ecclesie Lingonensis jura, quantum in te fuerit, benivolo favore protegas et defendas, ita quod idem episcopus in exequenda sol[l]icitudine sibi tradita possit prosperari facilius, et nos celsitudinem tuam exinde condignis prosequi commendationibus valeamus.
    Datum Burdegalis, XVII kalendas decembris, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) opus F.
  •  
    (b) prospectis Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20031 (aposcripta-18), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20031 (mise à jour : 21/05/2020).