« aposcripta-17 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    Nonis novembris, anno primo

  •  
    1306/11/05

  •  
    Pessac

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ad Philippum regem Francorum de cardinalibus ad eum missis pro quibusdam arduis negotiis.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 61v-62 [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 61, d'après F.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio nostro Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Pro quibusdam negotiis christianitatem tangentibus, sed specialius regnum tuum, que multum insident cordi nostro, et tuo debent non mediocriter insidere, dilectos filios nostros Berengarium, tituli Sanctorum Nerei et Achillei, et Stephanum, tituli Sancti Ciriaci in T[h]ermis presbiteros cardinales, magne auctoritatis et prudentie viros, quos honoris tui et com[m]odi novimus ferventissimos zelatores, ad presentiam tuam decrevimus destinandos, serenitatem tuam requirentes attentius et rogantes quatinus in adventu dictorum cardinalium ad presentiam tuam, qui erit, Domino concedente, infra tres septimanas vel circa a data presentium computandas, tecum habeas totum consilium tuum secretum, cum quo sine more dispendio deliberare valeas super hiis que dicti cardinales tue celsitudini ex parte nostra duxerint proponenda, ne propter absentiam dicti consilii cardinales eosdem, quorum presentia diu carere nolumus, nec id predicta et alia, que in presenti im[m]inent, negocia patiuntur, oporteat in Francia diutius remanere.
    Sane regalem excellentiam volumus non latere quod, postquam ultimo sibi scripsimus, nos dire cujusdam infirmitatis aculeus adeo molestavit quod fere usque ad mortis januas nos adduxit. Sed clementia favente divina nunc sumus, ut nobis videtur, et dicunt nostri medici, ab omni infirmitate liberati et restituti plenarie sanitati, tanta tamen debilitate depressi quod nostram debilitatem verbis vel litteris exprimere nequiremusa. Super hiis que de mutua vista nostra tua excellentia per dilectum filium magistrum Amisium, tuum clericum, nobis scripsit responsionem commisimus prefatis cardinalibus, qui eam referent oraculo vive vocis.
    Datum apud Pessacum prope Burdegalam, nonis novembris, pontificatus nostri anno primob.

  •  
    (a) requiremus, Bal.
  •  
    (b) secundo, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20030 (aposcripta-17), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20030 (mise à jour : 19/05/2020).