« aposcripta-16 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    IX kalendas septembris, anno secundo

  •  
    1307/08/24

  •  
    Ligugé

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Clementis papae epistola ad regem Franciae de negotio castri Malileonis.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 416/1.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 66v [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 58-60, d'après E.

  •  
    Pierre Dupuy, Histoire de l'ordre militaire des templiers ou chevaliers du Temple de Jérusalem depuis son établissement jusqu'à sa décadence et sa suppression, Bruxelles : Pierre Foppens, 1751, p. 188-189, ex collectione actorum vet. Balusii tom. II p. 73 de vitis paparum Avenion.
  •  
    Partielle : Edgar Boutaric, « Clément V, Philippe le Bel et les templiers », p. 324-325.

  •  
    Elizabeth A. R. Brown, « The Faith of Guillaume de Nogaret, His Excommunication, and the Fall of the Knights Templar », in Cristo e il potere. Teologia, antropologia e politica, dir. Laura Andreani, Agostino Paravicini Bagliani, Florence : SISMEL, 2017, p. 157-181, à la p. 171.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Tuam volumus excellentiam non latere quod venerabilis frater noster G[uillelmus]b, Wigorniensis episcopus, et dilectus filius nobilis vir Thomas de Kerleyec, miles, qui ad nos destinati fuerunt per clare memorie Eduardum regem Anglied et per suum primogenitum qui nunc regnat, quique ab ipso rege defuncto per duos dies ante ejus obitum recesserunt, ad nostram presentiam accedentes, inter alia pro parte dictorum .. regis et primogeniti quedam per se, reliqua vero per litteras quas portabant, exponere curaverunt quod dicti rex et primogenitus multum humiliter et devote excusabant se nobis ; videlicet dictus rex quia sine nostra licentia dictum primogenitum suum, propter instantem necessitatem guerre sue quam habebat in Scotia, eumdem primogenitume ad se acf ad dicte guerre exercitium revocabat, et dictus primogenitus quoniam recedebat de Anglia in Scotiam profecturus. Et licet dictus primogenitus multo tempore expectaverit existens in Anglia, Londoniis et circa, scilicet huc ad veniendum paratus, a festo fere dominice Resurrectionis usque ad transactum festum nativitatis beati Johannis Baptiste, non sine magnis anxietatibus et expensis ac periculo gravissimo dicte guerre, et adventus suus in tantum prorogatus fuerit propter tot dilationes restitutionis castri de Maloleone, quod dicebat dictus rex non in nostri nec tuig honoris decentiam redundare nec nota reprehensionis carere, quod instigante humani generis inimico pro restitutione castri predicti, quod magnum tue magnificentie non existit, tante pacis utilitas differatur et tanti matrimonii tam sollemnis et tam ac[c]om[m]odi, nedum regno tuo et regno Anglie, quinymmo et toti Christianitati sic inaniter prolongetur, cum tibi ac dicto .. regi, patrih, si viveret, dictoque primogenito, circumstanciis consideratis omnibus et pensatis, dicti matrimonii perfectio summe debeat esse cordi, adhuc tamen, cum restitutio dicti castri fuerit expedita, scripsit nobis dictus .. rex dictum primogenitum suum sine more dispendio transmissurum, et ad partes istas idem primogenitus se venturum, dum tamen hoc eis congruo tempore fuerit intimatum.
    Te igitur, fili carissime, dum tempus adest pacis et gratie, attentius deprecamur ut restitutionem predictam accelerari facias, ne inter temporis moras, quod absit, impedimentum possit contingere et emergere obstaculum vel occasio tollii quominus sequatur tantum pacis gaudium non solum a nobis, sed universis Christi fidelibus a longis temporibus concupitum. Quando autem dicti castri restitutionem fieri credas, ad quam continue an[h]elamus, nobis celeriter rescribat tua serenitas circumspecta. Et quamcito mortem dictij .. regis recepimus, ad dictum primogenitum nostros semel et postmodum alios quamplurimum sibi devotos destinavimus nuncios speciales, eumdem inter cetera multipliciter inducentes ut ad completionem dictorum pacis et matrimonii quibuscumque sinistris spretis consiliis efficaciter se coaptet, eidem intimando quamplurima propter que non solum decens vel utilis, sed perquam necessaria suo nomini et etiam ditioni existit expeditio predictorum.
    Ceterum cum pridie nobis scripseris quod pro quibusdam que dilectus filius magister Gaufridus de Plexeyok, notarius noster, et G[uillelmus] de Plasiano, miles tuus, tue celsitudini retulerunt, nobis quosdam nuncios circa festum Assumptionis beate Virginis Marie mittere intendebas, serenitati tue volumus fieri manifestum quod de consilio phisicorum nostrorum circa principium mensis septembris proxime venientis intendimus quedam preparatoria sumere et postmodum purgationem accipere, que secundum predictorum phisicorum judicium auctore Domino valde utilis nobis erit. Quare non oportet te festinare ad dictos nuncios transmittendum, sed circa medium octobris proxime venientis poteris ad nos mittere nuncios prelibatos. Nos enim extunc ad expeditionem negociorum tuorum permittente Altissimo intendemus, omnibus aliis pretermissis.
    Sane a memoria tua non credimus excidisse quod Lugduni et Pictavis de facto Templariorum, zelo fidei acl devotionis accensus, nobis tam per te quam per tuos pluries locutus fuisti, et per priorem1 monasterii tuim novi de Picciacon aliqua intimare curasti. Et licet ad credendum que tunc dicebantur, cum quasi incredibilia et impossibilia viderentur, nostrum animum vix potuerimus applicare, quia tamen plura inaudibiliao et inaudita extunc audivimus de predictis, cogimur hesitare, et licet non sine magna cordis amaritudine, anxietate ac turbatione, quicquid ordo postulaverit rationis, de consilio fratrum nostrorum facere in premissis. Quia vero magister militie Templi ac multi preceptores tam de regno tuo quam aliis ejusdem ordinis cum eodem, audito, ut dixerunt, quid tam erga nos te quam erga aliquos alios dominos temporales super predicto facto multipliciter eorum opinio gravabatur, a nobis, nedum semel, sed pluries cum magna instantia petierunt quod nos super illis eis falso impositis, ut dicebant, vellemus inquirere veritatem, ac eos, si reperirentur, ut asserebant, inculpabiles, absolvere, vel ipsos, si reperirentur culpabiles, quod nullatenus credebant, condempnare vellemus, nos, ne circa negocium fidei aliquid negligamus, et quia verbum tuum nobis super hiis pluries factum non modici ponderis arbitramur, ad dictorum magistri et Templariorum instantiam, diligentis inquisitionis indaginem, infra paucos dies, de consilio fratrum nostrorum, propter hoc instanti die veneris civitatem Pictavensem intraturi, proponimus inc[h]oare vel alias in negocio procedere, prout de fratrum ipsorum consilio videbitur utilius faciendum, quod super hoc concepimus intimantes et intimaturi tue magnificentie quod circa premissa in posterum faciemus, serenitatem tuam in Domino ex[h]ortantes quatinus tuum consilium in premissis et informationem quam super hiis recepisti ac quicquid tue providentie videbitur expedire, nobis, per litteras tuas vel nuncios, plene ac integraliter e vestigio intimare procures.
    Datum in prioratu de Lugudiaco, Pictavensis dyocesis, VIIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    Partielle : Edgar Boutaric, « Clément V, Philippe le Bel et les templiers », p. 324-325.

  •  
    (a) Anno 1305, Bal.
  •  
    (b) Bal. (omission).
  •  
    (c) Kerloye, Bal.
  •  
    (d) Bal. (omission)
  •  
    (e) Bal. (omission)
  •  
    (f) et, Bal.
  •  
    (g) sui, Bal.
  •  
    (h) patri regi, Bal.
  •  
    (i) tollere, ms.19.
  •  
    (j) Bal. (omission)
  •  
    (k) Pleixeyo, Bal.
  •  
    (l) Bal. (omission)
  •  
    (m) Bal. (omission)
  •  
    (n) Pictavo, Bal.
  •  
    (o) incredibilia, Bal.

  •  
    1. Renaud d'Aubigny (sur lui, voir Xavier de la Selle, Le service des âmes à la cour. Confesseurs et aumôniers du roi de France du XIIIe au XVe s., Paris : Ecole des chartes, 1995 p. 265-266).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20029 (aposcripta-16), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20029 (mise à jour : 18/05/2020).