« aposcripta-14 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    XVI kalendas augusti, anno secundo

  •  
    1307/07/17

  •  
    Poitiers

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ad regem Philippum de negotio Castri Malileonis.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 703/155.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 45 [en ligne].

  •  
    Ici reprise d'Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 54-56, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Nuper, antequam regalis magnificentie reciperemus litteras, nobis super eo quod dilectus filius nobilis vir Augerus de Maloleone, miles tuus, qui ad tuam accessit presentiam, castrum de Maloleone cum aliis castris in dominio Seule existentibus tibi, ut scripsistib, deliberabit in brevi, et aliis certis articulis destinatis, quasdam a venerabili fratre nostro Petro, episcopo Sabinensi, et dilecto filio nobili viro Amanevo, domino de Lebreto, litteras recepimus inter alia continentes quod ipsi, receptisc quibusdam litteris nostris super hoc tam sibi quam regi Anglie illustri et ..d principi, primogenito suo, transmissis, statim eidem regi et principi hujusmodi suas litteras destinarunt, regi persuadentes eidem ut pro honore nostro et apostolice Sedis reverentia, pro statu quoque pacifico Francie Anglieque regnorum, ac pro generali bono totius fidei christiane, juxta dictarum ei directarume litterarum tenorem patentes litteras fieri faceret, per quas.. senescallo suo Vasconie recipiendi, suo nominef, dictum castrum de Maloleone concederet potestatem, quodque tu secure castrum ipsum restitueres senescallo predicto ipsius regis Anglie nomine, qui restitutionem hujusmodi per eumdem senescallum recipiendam ratam et gratam haberet ac si eidem regi personaliter facta foret, quodque insuper rex ipse, antequam predictas nostras sibi missas reciperet litteras, eumdem principem totamque militiam quam secum Londoniis cum magnis ad transfretandum preparatam sumptibus a festo Trinitatis feceratg, ac reginam, que jam applicarath Londonias, propter tantam prorogationem restitutionis predicte in Scotiam revocavit, mittens ad presentiam nostram venerabilem fratrem nostrum .. episcopum Wigorniensem et nobilem virum Thomam de Berkeley, militem, ad excusandum dictum regem Anglie et eumdem principem quod per eos non stetit quin dictus princeps transfretasset et complevisset omnia que hinc inde fuerant ordinata, dummodo nova de dicti castri restitutione, prout ordinatum extiterat, pervenissent, et adhuc cum castrum ipsum fuerit restitutum, sicut debet restitui, et de hoc ad notitiam ejus pervenerit, de transfretatione ipsius principis quantocius ordinabit ad complendum omnia que circa consummationem inchoati negocii necessaria dinoscentur.
    Nos autem, qui, more laudabili pii patris, pacis inter te et dictum regem tractate completionem et corroborationem, sicut firmiter tenere te credimus, summis desideriis affectantesi, ad id studia nostra incessanter convertimus et labores nostros indefessis vigiliis et sollicitudinibus adhibemus, ex hiis que in dictis tuis continebantur litteris plurimum exultatij, illa, prout etiam in dictis tuis petiisti litteris, regi significamus eidem, videlicet quod tantam curam et diligentiam duxeras adhibendam nec majorem posses modo aliquo adhibere quod idem Augerus dictum castrum Malileonis et alia predicta cum pertinentiis eorumdem tibi deliberabit in brevi absque aliquo impedimento pro tua facienda omnimoda voluntate, mediante restitutione per te facienda eidem, de qua se tenet plenarie pro contento, et quod, ut perficiantur premissa, certos fideles nuncios tuos ad partes Navarre e vestigio destinabis, qui castrum et pertinentias ejus predicta nomine tuo et pro te recipient, et restitutionem predictam eidem regi plenius assignabunt ; sibique scribimus, juxta quod in ipsis continetur litteris, ut aliquos nuncios de consiliariis suis ad partes istas festinanter mittere non postponat, qui nomine suo castrum predictum cum pertinentiis suis a te recipiendi ac tradendi tibi vel alii de mandato tuo manu ad manum terram de Marenfin in Vasconia cum ipsis terre redditibus et pertinentiis universis, remittendi quoque dicto Augero omnem rancorem et omnia alia que in ipsius regis majestatem forsitan attemptaverit temporibus retroactis, plenam et specialem ab eo habeant potestatem; eumdem regem motu proprio nostro nichilominus exhortantes ut eumdem principem, ne vadat in Scotiam, revocet, ita quod, cum dicta restitutio facta fuerit nunciis memoratis, princeps ipse ad transfretandum immediate ad partes istas absque alicujus difficultatis obstaculo sit paratus.
    Quocirca serenitatem tuam, fili carissime, rogamus attentius et obsecramus in Domino Jhesu Christo quatinus quod de hujusmodi restitutione tam laudabiliter tamque nobis acceptum etiam inchoasti voluntariis semper et continuatis operibus efficaciter prosequaris, ut predicta feliciter et celeriter compleantur, dilationis cujuslibet impedimento remoto, que si contingeret, quod absit, quasi in desperato poneret consummationem negocii prelibati, ac inter te et dictum regem perpetue pacis, dilectionis, et concordie indissolubile vinculum solidetur ad laudem divini nominis, sueque exaltationem Ecclesie, tuique ac dicti regis regnorum pacem et commodum ac tranquillitatem eorum et totius etiam populi christiani.
    Datum Pictavis, XVI kalendas augusti, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (b) dixisti, Bal.
  •  
    (c) receptio, doc.
  •  
    (d) Eduardo, Bal. (addition)
  •  
    (e) Bal. (omission)
  •  
    (f) nomine suo, Bal.
  •  
    (g) fuerat, doc.19.
  •  
    (h) applicatur, doc.19.
  •  
    (i) affectamus, Bal.
  •  
    (j) exhilarati, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20027 (aposcripta-14), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20027 (mise à jour : 13/05/2020).