« aposcripta-10 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    13 octobre 1305

  •  
    1305/10/13

  •  
    Apud Salsanum

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Epistola ad regem Philippum de consensu a se praestito electioni de se factae in summum pontificem, et de quibusdam aliis negotiis.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/147.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 61 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 48, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Qualiter et quomodo supereminentia deitatis, que merita cunctorum excedit et vota, humilitatem nostram, tunc Burdegalensis ecclesie regimini presidentem, in preeminentia apostolice dignitatis assumpsit, plene recolimus regie celsitudini nostris litteris intimasse, quod de solempnitate consensus a nobis postmodum prestiti et aliorum dependentium ab eodem factum fuisse summo desiderio, prout relatu quorumdam intelleximus, affectasses. Super quo majestatem regiam volumus non latere quod illa, non alia, consideratione omisimus tue magnitudini scribere, nisi ex eo quod Narbonensis archiepiscopus et magister Petrus de Latiliaco, familiares tui, presentialiter ea viderant, per quos regalem magnificentiam de premissis reputavimus esse certam, et ex eo etiam quod diem et locum quibus coronationis nostre solempnia, auctore Deo, proponimus recipere intendebamus sublimitati regie indicare.
    Eapropter, quod in hac parte omissum extitit molestum non gerat regia celsitudo. Consensum autem electioni prefate solempniter et publice, licet inviti, ac multis devicti instanciis prestitimus VIIII kalendas augusti.
    Verum super quibusdam que postmodum cum tuis sollempnibus nunciis tractavimus, que mandavimus per te et eos secreta teneri, de quibus nobis postmodum tuis supplicasti litteris quod ea posses tribus vel quatuor personis aliis, de nostra licentia, revelare ultra numerum ex parte nostra tibi per eos intimatum, placet quod ea tribus vel quatuor seu pluribus aliis ultra prefatum numerum communicare valeas, de quibus circumspectioni regie videbitur expedire. Scimus enim quod illa personis non revelabis aliis nisi quas credis honorem nostrum et tuum diligere et zelari.
    Datum apud Salsanum, III ydus octobris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20023 (aposcripta-10), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20023 (mise à jour : 20/03/2020).