« aposcripta-9 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    VI kalendas septembris, anno primo

  •  
    1306/08/27

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Philippo regem Francie commendat Guillelmum episcopum Bajocensem.

  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 60v-61 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 46-47.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad fovendum in caritatis visceribus ecclesiarum prelatos ac eos precipue qui pontificali preeminent dignitate, eo te fiducialius nostris precibus invitamus quo in bonorum operum exequtione celsitudinis regalis affectum extimamus magis promptum et facilem invenire, maxime cum apud Deum, cujus prelati hujusmodi sunt ministri, retributionis eterne premium et apud homines laudis preconium tibi exinde merito acquiratur.
    Sane dudum Bajocensi ecclesia per obitum bone memorie Petri, episcopi Bajocensis, pastoris solatio destituta, nos ad ecclesiam ipsam gerentes paterne dilectionis affectum, et ad votivum et prosperum statum ejus sollicite intendentes, provisionem ipsius ecclesie, ea vice, dispositioni nostre et Sedis apostolice duximus reservandam, decernentes extunc irritum et inane si contra reservationem hujusmodi scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Ac demum de provisione ipsius ecclesie, ne ulterioris subjaceret viduitatis incom[m]odis, sollicite cogitantes, et cupientes ei de pastore ydoneo providere, ad personam dilecti filii Guillelmi, electi Bajocensis, quam honestas morum, litterarum scientia et alia grandia sue merita probitatis nobis presentant acceptam, nostre direximus considerationis intuitum, ipsam fore perutilem ad regimen ejusdem Bajocensis ecclesie arbitrantes.
    Hiis itaque digna meditatione pensatis, ipsum Guillelmum, thesaurarium ecclesie Andegavensis, ipsi Bajocensi ecclesie, de fratrum nostrorum consilio et apostolice plenitudine potestatis, prefecimus in episcopum et pastorem, firma concepta fiducia quod eidem Bajocensi ecclesie, per ipsius electi providentie studium, prosperitatis et honoris, Deo propitio, grata et utilia provenient incrementa.
    Cum itaque, fili carissime, sit virtutis opus ecclesias et personas ecclesiasticas, presertim pontificali preditasb dignitate, benigno favore prosequi, et eas verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente quatinus eidem electo, pro nostra et apostolice Sedis reverentia, regalia sine qualibet difficultate concedens, ac ipsum et eamdem ecclesiam sibi conmissam habens propensius commendatos, ipsos regio favore munias et oportunitatis tempore potentie tue brachio tuearis, ita quod magnitudinem tuam exinde dignis possumus in Domino laudibus commendare.
    Datum Burdegale, VI kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) predictas ms. 19.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20022 (aposcripta-9), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20022 (mise à jour : 02/06/2020).