« aposcripta-7 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe IV le Bel

  •  
    VI kalendas augusti, anno primo

  •  
    1306/07/27

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ad regem Philippum de gravaminibus Ecclesiae Gallicanae.

  •  
    [Expédition] E1. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/153.
  •  
    [Expédition] E2. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/153bis.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 58v-59 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 43-44.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Nobiles viros Milonem dominum de Nueriisb, marescallum Francie, Guillelmum de Martinhiaco et Guillelmum dictum Cortehusec milites, nuncios tuos, et litteras quas nobis per eos tua serenitas destinavit, libenter vidimus, gratanter recepimus et intelleximus diligenter ; et auditis hiis que ex parte tua dicti nuncii proponere curaverunt, diu cogitavimus super illis, et cum familiaribus nostris, qui super hiis nos plenius poterant informare, deliberationem, tractatum et collationem habuimus diligentem.
    Quibus sollicita meditatione discussis, super eisdem puram tibi veritatem et plenam, verbo et scripto, per dictos nuncios tuos, necnon et dilectos filios Guillelmum, abbatem monasterii Mosiacensis, et Arnaldum de Auxio, canonicum Constanciensem, capellanos nostros, quos propter hoc ad tuam destinamus presentiam, respondemus, et in summa pro summa veritate dicere possumus quod nos, quantum nostram contingit personam, in aliquo predictorum nostra conscientia non accusat ; non tamen nunciorum nostrorum antequam veritatem sciamus facta volumus excusare, quoniam, ut sententia beatid Augustini utamur, quantumlibet disciplina vigilet domus nostre, homines sumus et inter homines conversamur. Unde nec nobis arrogare audemus ut domus nostra melior sit quam archa Noe, ubi inter octo homines electos unus reprobus est inventus, aut sanctior quam domus Abra[h]e, ubi etiam aliqui reprobi sunt reperti, aut perfectior quam domus Ysaac, ubi pars filiorum suorum est a Dominoe reprobata; nec tamen ideo Noe, Abraham et Ysaac sunt a Domino accusati.
    Sane, licet de gravaminibus per nuncios nostros ecclesiis et personis ecclesiasticis, ut dicti tui nuncii proponebant, illatis miremur plurimum et turbemur, miramur tamen amplius quod prelati, qui hec gravamina pertulisse dicuntur, quos, cum de regno oriundi simus eodem, et magnam habuerimus plerumque familiaritatem cum illis ante promotionem nostram ad apostolatus apicem dignitatis, nostros speciales amicos et benivolos credebamus, nunquam verbo vel scripto, nuncio seu epistola, vel alio quovis modo aliquid de predictis nobis significare vel per aliquem de fratribus nostris cardinalibus facere significari curarunt. Quod si fecissent antequam talia publicassent, honorem Sedis apostolice atque suum fecissent, juri, quod etiam circa minores hoc precipit observari, satisfecissent; et nos tale fecissemus apponi remedium super illis quod nunquam habuissent necesse apud nos vel alios secundam deposuisse querelam. Et quia, licet geramus, quanquam inmeriti, Christi vices in terris, de occultis tamen non possumus divinare, illum qui omnia novit et nichil ignorat suppliciter deprecamur quod excessus nunciorum nostrorum et familiarium, si qui sunt, ad nostram notitiam deducantur. Quod si fiat, taliter corrigentur quod erit ceteris in exemplum.
    Datum Burdegale, VI kalendas augusti, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) Anno 1305, Bal.
  •  
    (b) Noeriis, Bal.
  •  
    (c) Cortehuze, Bal.
  •  
    (d) sancti, Bal.
  •  
    (e) Bal. (omission)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20020 (aposcripta-7), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20020 (mise à jour : 02/06/2020).