« aposcripta-5 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Le roi de France Philippe le Bel

  •  
    Nonis julii, anno primo

  •  
    1306/07/07

  •  
    Bordeaux

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Clementis V epistola ad Philippum, regem Francorum, de negotio castri Malileonis, vulgo « Mauléon de Soule ».

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Paris, Archives nationales de France, J 703/149-1.
  •  
    [Autre copie médiévale] F. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 10919, fol. 57 [en ligne].

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, III, p. 42-43, d'après E.

  •  
    Clemens, episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Affectu paterno recepimus tue celsitudinis litteras preces regias pro filio nobilis viri Augerii de Maloleone, militis, continentes. Profecto, fili karissime, statim cum audivimus quod predictus Augerius ad tuam personaliter accesserat presentiam, disposuimus ad te super negocio castri de Maloleone, quod est inter te et regem Anglie, sicut nosti, specialem nostrum nuncium destinare. Sed quia postmodum scripsisti nobis quod eras ad nos tuos in proximo nuncios transmissurus, nos, credentes quod iidem nuncii super eodem negocio de mandato forent regio nobis aliquid relaturi, ab hujusmodi nostri nuncii missione usque ad adventum nunciorum tuorum fore providimus desistendum.
    Verum cum credamus quod adhuc dictus Augerius a tua presentia non recesserit, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente quatinus nostrum ac Ecclesie romane, et tuum honorem, attenta meditatione, prospiciens, ac habens debitum ad Christianitatis bonum et Terre sancte passagii respectum, que a te precipuum remediaa consolationis expectat, considerans insuper gravia pericula que possent ex hujusmodi negocio predicti castri contingere, quodque nulla deveria tibi debita, sicut nosti, propterea differuntur, omnino procures et facias quod dictus miles, antequam a tua discedat presentia, prefatum castrum expeditum et liberum in tuis manibus dimittat, deliberet et assignet, ut de ipso disponere valeas secundum quod videris expedire. Ipso autem milite hoc efficaciter adimplente, nos super facto supplicationis tue pro dicto ejus filio sic gratiose agemus quod videre poteris bonam affectionem quam ad dictum negocium habuimus et habemus. Et quia scire cupimus qualiter in hac parte successerit, quod fieri contigerit super hoc per regias litteras celeriter scribas nobis. Sic autem in hiis regia se habeat excellentia quod digne possit exinde apud Deum et homines ac Sedem apostolicam de circumspectionis studio commendari. Super hiis etiam predicto militi per nostras scribimus litteras, quarum transcriptum magnificentie tue mittimus presentibus interclusum. Super eo vero quod nobis dudum scripsisti, quod postquam ordinatum Lugduni extitit quod duo pro parte tua et duo pro parte regis predicti ordinarentur qui omnia dampna data hinc et inde a tempore treuge inite et pacis etiam subsecute inter te et regem prefatum facerent emendari, unus ex illis pro parte ipsius regis deputatis prefato negocio recesserat imperfecto, et quod post ordinationem hujusmodi mercatores aliqui regni tui et eorum bona per prefatum regem Anglie et suos arrestati et bona predicta occupata fuerant et saisita, regia noverit celsitudo nos prefato regi nostras litteras direxisse, et ab eo super predictis responsionem habere ; quam tibi nunciare differimus, quia tuis nunciis, qui proxime sunt venturi, illam intendimus latius explicare ; ut per eos postmodum tibi que in responsione hujusmodi continentur plenius nota fiant.
    Datum Burdegalis, nonis julii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) Mollat corrige en remedium ; remedia F.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20018 (aposcripta-5), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20018 (mise à jour : 07/05/2020).