« aposcripta-3 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    III nonas martii, anno quinto

  •  
    1293/03/03

  •  
    Rome, Sainte-Marie Majeure

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ejusdem Nicolai IV epistola1 ad Bertrandum de Gotho episcopum Agennensem, qua ei concedit facultatem condendi testamentum.

  •  
    D’après le ms. latin 9134 (ancien Colbert 47), fol. 33 vº (Bibliothèque nationale de Paris)
  •  
    cf. Langlois, op. cit., n. 6928.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 8-9.

  •  
    Nicholaus, episcopus, servus servorum Dei, venera[bi]li fratri Bertrando, episcopo Agennensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quia presentis vite conditio statum habet instabilem, et ea que visibilem habent essentiam, tendunt visibiliter ad non essea, hoc salubri meditatione premeditans, diem [tue] peregrinationis extremum dispositione testamentaria desideras prevenire. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut de bonis tuis undecumque, non per ecclesiam seu ecclesias, alias tamen licite acquisitis, que ad te pertinere omnimode dinoscuntur, libere testari valeas, ac de bonis mobilibus ecclesiasticis tue dispensationi seu administrationi commissis et que non fuerint altaris seu altarium ecclesiarum tibi commissarum ministerio seu alicui specialib earumdem ecclesiarum divino cultui vel usui deputata, necnon et quibuscumque bonis mobilibus a te per ecclesiam seu ecclesias licite acquisitis pro decentibus et honestis expensis tui funeris ac pro remuneratione illorum qui tibi viventi serviverintc, sive sint consanguinei sive alii, juxta servitii meritum testari ac disponere possis et alias, prius tue ecclesie ere alieno deducto, ut ipsa ecclesia non maneat debitis obligata, de ipsis in pios usus ac licitos convertendis fraternitati tue plenam et liberam auctoritate presentium concedimus facultatem. Volumus tamen ut in eorumdem ecclesiasticorum dispositione bonorum, juxta quantitatem residui, erga ecclesias a quibus eadem percepisti te liberalem exhibeas, prout conscientia tibi dictaverit et saluti anime tue videris expedire.
    Datum Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, III nonas martii, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    (a) cum, ms.06.
  •  
    (b) episcopali, ms.06.
  •  
    (c) servierint, Bal.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20016 (aposcripta-3), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20016 (mise à jour : 25/05/2020).