« aposcripta-2 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    VIII kalendas februarii, anno secundo

  •  
    1290/01/25

  •  
    Rome

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Nicolai papae IV epistola ad Jacobum, regem Majoricarum, in causa Templariorum domus Ruscinonensis.

  •  
    Ex authentico, Bal.
  •  
    pièce non retrouvée
  •  
    non enregistrée
  •  
    cf. E. Langlois, Les registres de Nicolas IV, t. ii, n. 7533.

  •  
    Étienne Baluze, Guillaume Mollat, Vitae paparum Avenionensium. Nouvelle édition revue d'après les manuscrits et complétée de notes critiques, Paris : Letouzey et Ané, 1914-1922, t. 3, p. 7-8.

  •  
    Nicholaus episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio J[acobo], regi Majoricarum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Credentes te firmiter ad illum habere respectum in cujus potentia sunt reges, et regna et omnium potestates, quodque illi intendis totis viribus complacere, ad ea que sibi placent serenitatem tuam fiducialiter precibus invitamus. Sane pro parte dilectorum filiorum magistri et fratrum domus militie Templi Jerosolimitanensis fuit expositum coram nobis quod tu domum militie Templi de Ruscilione, Elnensis diocesis, ad instantiam carissimi in Christo filii nostri .. regis Francie illustris occupasti, et eam adhuc detines occupatam, eo pretextu quod dicta domus de commenda Arragonie ipsius ordinis existebat. Quare iidem magister et fratres super hoc ad apostolice Sedis providentiam recurrerunt.
    Nos itaque, prefatis magistro et fratribus super hoc benigno compatientes affectu, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente quatinus si dicti magister et fratres domus Templi Jerosolimitanensis, prout eis expresse mandavimus, dictam domum talibus gubernandam commiserint qui Romane Ecclesie ac regalis excellentie fideles existant, et de quibus non possit sinistri aliquid suspicari, eam cum fructibus ex ea perceptis pro nostra et apostolice Sedis reverentia magistro et fratribus eisdem restituas, ipsosque illam permittas pacifice possidere, preces nostras in hac parte taliter impleturus quod merearis exinde premium apud Deum nosque magnificentiam tuam possimus exinde dignis in Domino laudibus merito commendare.
    Datum Rome, apud Sanctam Mariam majorem, VIII kalendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 20015 (aposcripta-2), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/20015 (mise à jour : 21/05/2020).