« aposcripta-26234 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    L'abbé de Cîteaux, ses co-abbés et toutes les communautés de l'ordre cistercien

  •  
    Idibus novembris, anno quarto

  •  
    1246/11/13


  •  
    Lyon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Original] E. ITALIE, Milan, Archivio di Stato, AD, pergg., cart. 345, n. 7. Pergamena (mm. 321/316 × 223/224 ; altezza plica mm. 24/25) in discreto stato di conservazione. Presenza di due pieghe verticali e sette pieghe orizzontali. Modeste lacerazioni lungo il margine sinistro ; fori e macchie di umidità di modeste dimensioni sparsi nel supporto pergamenaceo. Plica interessata da ampia lacerazione centrale prodotta verosimilmente al momento dell’apertura del documento. Bolla deperdita. Sistema di rigatura e marginatura a secco ; punctorium lungo il margine destro [Salemme].

  •  
    Ici reprise de Timothy Salemme, Documenti pontifici nel « tabularium » dell'abbazia cistercense di Chiaravalle Milanese. Da Innocenzo II a Clemente V, Turnhout : Brepols, 2014, n. 33 [en ligne].

  •  
    Innocenzo [IV] papa concede che i monasteri cistercensi possano essere visitati e corretti esclusivamente da abati o, in alternativa, da monaci del medesimo Ordine dagli abati reputati idonei [Salemme].

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis .. abbati Cistercii eiusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem.
    Thesauro virtutum sic preclara vestra religio suum semper astrinxit affectum quod habetur et in conspectu Regis eterni placita et in oculis hominum gratiosa ; ipsa quidem, ut columba mitis et humilis et electa Domini specialis, pulcra per totum aspicitur, omnem a se rugam enormitatis abiciens et maculam deformitatis excludens, vigilantibus illis qui paterne sollicitudinis in ea gerunt officium quod ibidem nulle possunta vitiorum spine suscrescere, set ipsa florum honoris et fructuum honestatis immarcescibili polleat ubertate. Propter hunc etenim sancte operationisb effectum, numquam ordo vester officio aliene visitationis vel correctionis indiguit, sed de ipso aliquibus aliis reformationis beneficium ex providentia Sedis apostolice iam provenit.
    Cum itaque nos, qui ex huiusmodi virtuosis actibus spiritu in Domino exultamus, claris [agn]oscamus inditiis dictum ordinem esse [a]liis recte vite speculum et salutifere conversationis exemplum, quod ipse, sicut olim sic et inc posterum, ab eiusdem dumtaxat abbatibus ac monachis ydoneis quos, filii abbates, vos ad hoc provideritis deputandos, et a nullo alio, visitari possit aut corrigi auctoritate presentium duximus statuendum ; eadem auctoritate nichilominus decernentes, ut, si aliquid contra statutum huiusmodi a quoquam propria extiterit temeritate presumptum, sit irritum et inane, et si forte alique sententie in vos occasione huiusmodi probated fuerint, nullum robur obtineant firmitatis, mandato Sedis apostolice semper salvo.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionise infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, ind[ig]nationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum Eius se noverit incursurum.
    Datum Lugduni, idibus novembris, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    (a) Così E, in luogo di possint.
  •  
    (b) Segue rasura per lo spazio di due lettere.
  •  
    (c) n corretta da m mediante espunzione dell’ultimo tratto della lettera.
  •  
    (d) Così E, in luogo di prolate.
  •  
    (e) titu- su rasura.

  •  
    Inconnue de Potthast. Absente des registres édités par Berger.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174771 (aposcripta-26234), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/174771 (mise à jour : 03/12/2022).