« aposcripta-26219 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    VI kalendas februarii, anno primo

  •  
    1306/01/27


  •  
    Lyon

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 52, fol. 63b.

  •  
    Ici reprise de Regestum Clementis, n. 360.

  •  
    ?

  •  
    n. c.

  •  
    Concedit, ut doctores et scolares in Aurelianensi studio immorantes et immoraturi habeant universitatem et collegium regendum et gubernandum ad modum universitatis et collegii generalis studii Tolosani, omnibusque privilegiis concessis doctoribus et scolaribus in Tolosano studio commorantibus gaudeant et utantur [Regestum Clementis].

  •  
    Ad perpetuam rei memoriam.
    Dum perspicaciter oculos in circuitu levamus...
    ...de his profecto non indigne accipitur, quod refulsit sol in clipeos aureos, quia sunt iusticie deffensores, facta causarum ambigua dirimentes, qui sue defensionis iuribus in rebus publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant nec minus humano generi per scientiarum cooperationem provident, quam si preliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent, ac Iustiniana sanctio non solum illos imperio militare decrevit, qui gladiis, clipeis et thoracibus muniuntur, sed alios, qui presidio muniminis gloriosi laborantium spem, vitam posterasque defendunt, ne potentiorum manus validior afficiat humiliores iniuriis prematque iacturis clipeo iusticie non adiutos.
    Nos itaque, profectibus publicis ex debito pastoralis officii, cui dante Domino presidemus, eficacibus studiis intendentes, ingenti utique desiderio ducimur et cura propensioris sollicitudinis exitamura, ut studia litterarum, per que scientiarum thesaurus acquiritur et ad spiritualis et temporalis gaudii gloriam pervenitur, laudibus incrementis utilibus ac propensius convalescant et in illis potissime locis et partibus, que ydonea et accomoda ex presertim ex solito fore noscuntur, ad multiplicanda doctrine semina et germina salutaria producenda.
    Cum igitur in Aurelianensi civitate litterarum studium in utrolibet iure ac presertim in iure civili laudabiliter viguerit ab antiquo, et ad presens, Domino faciente, refloreat, nos ipsum Aurelianense studium, quod nos olim essentiam minoris status habentes legendi et docendi in legibus scientia decoravit, et ad quod ex hiis et aliis condignis considerationibus prerogativa quadam intuitus nostre affectionis adducitur, volentes oportunis confovere favoribus et presidiis communire, ut quanto utilioribus fuerit directionibus stabilitum, tanto comodius, laudabilius, et uberius docentes studentes ibidem edificare valeant ad profectum, presentium auctoritate concedimus, ut doctores et scolares in dicto Aurelianen. studio nunc et in posterum immorantes habeant universitatem et collegium regendum et gubernandum ad modum universitatis et collegii generalis studii Tholosani, dictique doctores condendi seu faciendi constitutiones, ordinationes et statuta provida et rationi consona, super modo eligendi rectorem qui predictum collegium et universitatem regat ac super modo et hora legendi, repetendi et disputandi et super ipsorum doctorum in actu regendi habitu diffiniendo, et qualiter doctores et scolares in exequiis defunctorum debeant se habere, nec non de baquallariis, qui silicet [scilicet] et qua hora, ubi et quid baquallarii sint lecturi, et de illis etiam ex eisdem doctoribus et scolaribus, qui constitutionibus, statutis et ordinationibus ipsis rebelles extiterint, per societatis substractionem congrue castigandis liberam habeant facultatem. Et si doctoribus et scolaribus ipsis, quod absit, vel alicui eorum inferatur iniuria utpote mortis aut membri mutiliationis, nisi congrua monitione premissa infra quindenam super hoc fuerit congrue satisfactum, liceat doctoribus usque ad satisfactionem condignam eorum suspendere lectiones.
    Ne autem predictum studium, quod de bono in melius semper dirigi cupimus, stulticie vel vagationis occasione perturbari contingat, auctoritate apostolica statuimus, ut nulli scolares vel eorum familie incedant per civitatem Aurelianensem armati, ad quod servandum penis congruentibus coartentur, quodque universitas prelibata turbatoresb et studii non defendat, hii vero qui simulaverint se scolares nec tamen scolas duxerint frequentandas, neque doctorem aliquem profitebuntur, nequaquam scolarium gaudeant libertate. Ceterum ut doctores et scolares predicti eo liberius valeant intendere studio et proficere in eodem, quo magis se munitos agnoverint gratia et favore, auctoritate predicta indulgemus eisdem, ut dum huiusmodi studio docendo vel audiendo duxerint insistendum, omnibus privilegiis, libertatibus et immunitatibus concessis doctoribus et scolaribus in Tholosano studio commorantibus gaudeant et utantur.
    Nulli ergo etc.
    Datum Lugduni, VI kalendas februarii, anno primo.

  •  
    (a) Sic pour excitamur R.
  •  
    (b) Sic R.
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    Charles Vulliez, Des écoles de l'Orléanais à l'université d'Orléans (Xe-début XIVe siècle), thèse de doctorat d'Etat, Université Paris Nanterre, 1994, 4 vol., dactyl. [en ligne].

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 174728 (aposcripta-26219), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/174728 (mise à jour : 19/11/2022).