« aposcripta-25274 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque de Coumanie (Roumanie), les prévôts de Csanad et de Bethlen, diocèse de Transylvanie (Roumanie)

  •  
    XV kalendas januarii, anno nono

  •  
    1235/12/18


  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, fol. 91.

  •  
    Urkundenbuch zur Geschichte der Deutschen in Siegenbürgen, I, n. 73, p. 64-65 [en ligne], d'après Theiner.

  •  
    Theiner, Vetera Monumenta, I, 141-142, d'après R.
  •  
    Wenzel, Cod. Arpad, II, 33-34.
  •  
    Densuşianu, Documente, 141-142.

  •  
    Potthast, Regesta, n. 10068.
  •  
    Jakó, Codex dipl. Trans., I, 181-182, n. 181.
  •  
    Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, n. 2882, d'après R.

  •  
    Papst Gregor IX. beauftragt den Bischof der Kumanen und die Pröpste von Csanad und Bethlen, den Streit zwischen dem siebenbürgischen Bischof und der Abtei Kolozsmonostor zu entscheiden [Urkundenbuch zur Geschichte...].
    Episcopo Cumanorum, et Cenadiensi et de Bethleem, Ultrasilvanae dioecesis, praepositis mandat quatenus duplicem quaestionem inter episcopum Ultrasilvanum et abbatem conventumque monasterii de Clusa, Ultrasilvanae dioecesis, unam super quibusdam decimis, alteram super subjectione ipsius monasterii, obedientia et aliis juribus episcopalibus vertentem, judicio vel concordia terminent ; alioquin eadem negotia sufficienter instructa ad apostolicum remittant examen [Auvray].

  •  
    Gregorius episcopus . . . . . venerabili fratri .. episcopo Cumanorum et dilectis filiis .. Cenadiensi et .. de Bethleem Ultrasilvanae diocesis praepositis salutem...
    Olim venerabili fratre nostro .. episcopo1 Ultrasilvano deponente coram venerabili fratri .. episcopo Penestrino2 tunc apostolicae Sedis legato contra .. abbatem et conventum monasterii de Clusa Ultrasilvanae diocesis duplicem quaestionem, unam videlicet super quibusdam decimis et alteram super subiectione ipsius monasterii, obedientia et reverentia et aliis iuribus episcopalibus, ad quae ipsos sibi teneri dicebat, de quarum una scilicet super decimis ut legatus, de reliqua vero ut delegatus ab apostolica sede cognovit. Ac lite coram eo super hiis legitime contestata et receptis de mandato ipsius quibusdam testibus ab eodem Ultrasilvano in utraque causa super principali productis, demum inter ceteras duas exceptiones, praescriptionem videlicet contra petitionem decimarum et quoddam arbitrium latum per Albertum Orodiensem et quondam Petrum Albensem ac Florentinum Scibiniensem praepositos contra alteram, per quod pro ipso monasterio decisum negotium dicebatur, ex parte praedictorum abbatis et conventus obiectas, idem legatus admisit. Sed antequam imponere finem negotiis potuisset, cum iam esset suae legationis terminos egressurus, tibi, frater episcopo, receptionein testium super praescriptionis exceptione praemissa et probationem per instrumenta super altera testium probatione quo ad ipsam exceptionem arbitrii parti eorundem abbatis et conventus per interlocutoriam denegata commisit. Procuratoribus igitur partium in nostra propter hoc praesentia constitutis, eodem Penestrino quibusdam ecclesiae Romanae negotiis occupato, dilectum filium nostrum O. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem dedimus auditorem, coram quo dictorum abbatis et conventus proposuit procurator, quod unpedimentis detentus legitimis nec exceptiones probare potuit supra dictas, nec sufficienter instructus in assignato sibi termino comparere. Unde ad probandas exceptiones easdem tam per testes quam per instrumenta, etiam non obstante praedicta interlocutoria, de iure communi seu per beneficium restitutionis in integrum postulabat admitti, procuratore ipsius Ultrasilvani, quod id fieri non deberet, multipliciter respondente.
    Cum autem super praemissis coram auditore praefato fuisset diutius altercatum, nos intellectis per fidelem relationem ipsius quae fuere proposita coram eo, attendentes neutram quaestionum ipsarum remissam esse sic sufficienter instructam, quod ad diffinitivam sententiam procedere valeremus, cum quaedam ex attestationibus eiusdem Ultrasilvani in utraque causa receptis calumniam paterentur, ex eo quod quidam testium praedictorum recepti ab eo, qui potestatem recipiendi non habuit, exstiterunt et quorundam dicta fuissent per iam dicti Penestrini interlocutoriam reprobata, de quibus plene scire nequimus veritatem, de utriusque partis procuratorum assensu mandamus, quatenus vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, facientes vobis depositiones receptorum testium exhiberi, et illas quas rationabiliter approbandas videritis reprobatis reliquis approbantes ac reeeptis probationibus, si quas partes de iure produxerint coram vobis, et auditis hinc inde propositis, utrumque negotium, si de partium voluntate processerit, iudicio vel concordia terminetis ac faciatis, quod statueritis . . . . . Alioquin eadem negotia sufficienter instructa ad nostrum remittatis examen, praefixo partibus termino peremptorio, festo videlicet beati Michaelis proxime futuro, quo cum actis, munimentis et rationibus suis compareant coram nobis iustas auetore deo sententias auditurae. Quod si non, tu ea frater episcopo . . . . .
    Datum Viterbii, XV kalendas januarii, anno nono.

  •  
    1. Raynald.
  •  
    2. Jacob.

  •  
    Roumain : Documente privind ist. Rom., C, veacul XI-XIII, I, 287-289.

  •  
    n. c.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 173783 (aposcripta-25274), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/173783 (mise à jour : 19/06/2022).