« aposcripta-25270 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'archevêque de Vienne, Jean, les évêques de Toulouse, Albi, Rodez, Agen et Cahors

  •  
    Le comte de Toulouse, Raymond VII

  •  
    XIV kalendas decembris, anno octavo

  •  
    1234/11/18


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 17, c. 324, fol. 233.

  •  
    Ici reprise de Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 2218 [en ligne].

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    [Johanni] archiepiscopo Viennensi, apostolicae Sedis legato, et episcopis Tholosano, Albiensi, Ruthenensi, Agennensi et Caturcensi mandat quatenus, iniquis processibus obviantes, contra haereticos cum cautela et discretione procedant et erga [Raymundum], comitem Tholosanum, benigne se gerant [Auvray].

  •  
    .. archiepiscopo Viennensi, Apostolice Sedis legato, .. Tolosano, .. Albiensi, .. Ruthenensi, .. Agennensi et .. Caturcensi episcopisa.
    Etsi ad extirpandam hereticam pravitatem eo attentius quo pestis hujusmodi est perniciosior, intendamus, illos tamen quibus hoc injungitur, cum ea volumus discretione procedere, ut in facto puritas intentionis existat, nec deficiat virtus discretionis in modo, cum quod justum est, juste fieri requiratur.
    Significante siquidem dilecto filio nobili viro .. comite Tolosano, nobis innotuit quod quidam, ad inquirendum in terra sua super dicto crimine procedentes, juris ordine pretermisso, testes super hoc recipiunt in occulto, et, nominibus vel dictis testificantium minime publicatis, omnem defensionis copiam et advocatorum suffragium eis contra quos inquiritur, pro sua subtrahunt voluntate. Ex quo accidit quod interdum conscii criminis, se ad comenta callida convertentes, nonnunquam apud inquisitores eosdem bone opinionis viros [denuntiant], a quibus ipsi in accusatione metuunt preveniri ; quandoque vero in secretis confessionibus libere suos inimicos accusant, sicque plerumque dampnari contingit innoxios et preteriri nequitiam sine pena. Quidam etiam inquisitorum ipsorum, proprium sequentes arbitrium, non judicium rationis, illos specialiter persequuntur, qui, fideles dicto comiti existentes, sibi necessitatis tempore astiterunt, aliis, licet nocentibus, qui se opposuerunt eidem, penitus pretermissis, contra pacem inter ipsum et Ecclesiam initam temere venientes ; iidem preterea, homines suos extra terram ipsius hac occasione citantes, ipsos, cum ad locum veniunt assignatum, capi faciunt et teneri, eos, si quando illuc forsitan non accedant, astringentes excommunicationis vinculo vel tanquam hereticos sententialiter condempnantes. Inquirunt etiam contra viros catholicos de hiis que reconciliationem prefati comitis precesserunt, licet non inveniantur super hoc postmodum excessisse ; appellationibus insuper legitime ab injuste gravatis ad Sedem Apostolicam interpositis non solum non deferunt, verum etiam appellantes offendunt, quasi suam in hoc injuriam ulciscantur, sic exercentes inquisitionis officium, ut laborare potius videantur fideles trahere ad errorem, quam hereticos ad no[ti]tiam reducere veritatis. Quare, preter alia incommoda, tam gravis in terra sua turbatio est exorta, quod nonnulli eam exire proponunt, parati ecclesias, domus religiosas et ecclesiasticas personas offendere ac pro posse suo provinciam perturbare. Unde supplicavit humiliter idem comes ut, cum multo affectu ferveat ad heretice pravitatis spurcitiam a terra sua penitus profligandam, providere super premissis misericorditer dignaremur.
    Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus, iniquis processibus provide obviantes, interdicatis auctoritate nostra ne inquisitiones hujusmodi passim fiant; sed, per vos ipsos prosequentes easdem ubi et quando videritis expedire, in hiis cum ea cautela et discretionis providentia, secundum Deum et justitiam, procedatis, quod innocentia non ledatur et iniquitas non remaneat impunita, erga ipsum comitem et jura sua sic vos benigne gerentes, quod nec ipse de vobis justam occasionem habeat conquerendi, nec vos videamini contra eum rancorem aliquem retinere. Nos enim, deferentes vobis, sicut decuit, in hac parte, per vos potius quam per alios talia volumus emendari ; propter quod, si contra mandatum nostrum procedereb contingeret, dissimulare non possemus ulterius quin hec committeremus aliis corrigenda.
    Datum Perusii, XIIII kalendas decembris, pontificatus nostri anno octavo.

  •  
    (a) sic pour episcopis.
  •  
    (b) sic pour procedi.

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    Première occurrence d'officium inquisitionis ?

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 173779 (aposcripta-25270), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/173779 (mise à jour : 16/06/2022).