« aposcripta-25267 »


Général

  •  
    Pie V (1566-1572)

  •  
    Le comte de Tenda, Honorato de Savoie

  •  
    Die trigesima decembris millesimo quingentesimo sexagesimo nono, pontificatus nostri anno quarto

  •  
    1569/12/30


  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    n.c.

  •  
    [n.c.] Arch. secr. Vatic. Pii papae V brevia, a. IV, arm. 44, to. 14, p. 320 e to. 17 p. 524.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia », Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, n. 149, p. 473.

  •  
    Al conte di Tenda, perchè faccia prendere e consegni al vescovo di Ventimiglia Antonio Chianta, segatore e Innocenzo Gui detto Umeta, eretici.

  •  
    Dilecto filio, nobili viro, Honorato de Sabaudia, comiti Tendae, ut haereticos quosdam comprehensos episcopo Vintimiliensi tradi iubeat.
    Pius papa quintus, dilecte fili, nobilis vir, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quia exploratum habemus, te pro tuo singulari fidei catholicae zelo omnium haereticorum hostem esse acerrimum, idcirco fidenter facimus, ut in his, quae ad detestabilem haeresum pestem avertendam pertinere novimus, tua, quam nobis paratissimam esse intelligimus, cum necesse est, opera utamur. Quapropter nobilitatem tuam rogamus, ut Antonium quendam Chiantam, secandarum tabularum artificem, qui alias Genuae ac Vintimiliae haeresum, in quas, suadente diabolo, inciderat, abiuratione facta in easdem nunc relapsus est, Tendae commorantem ; similiterque Innocentium Guium, qui Umeta appellatur, una cum quibusdam aliis, quorum nomina a venerabili fratre nostro episcopo Vintimiliensi accipies, adhibita ea, quae ad eiusmodi res valde necessaria est, taciturnitate ac diligentia, comprehendi iubeat, comprehensosque ad eundem episcopum Vintimiliensem adduci, in eiusque potestatem tradi curet : ut ipse, apud quem adversus praedictos haereticos indicia probationesque reperiuntur, id, quod aequum iustumque fuerit, in eorum causis statuere, atque exequi possit. Quod quamquam te, ut per est, sedulo pro tua in Deum omnipotentem pietate facturum esse pro certo habemus, tamen ita rogamus, ut te in eo rem omnipotenti Deo acceptissimam, nobisque gratissimam facturum esse scire velimus.
    Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die trigesima decembris millesimo quingentesimo sexagesimo nono, pontificatus nostri anno quarto.
    (T. Aldobrandinus).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 173776 (aposcripta-25267), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/173776 (mise à jour : 15/06/2022).