« aposcripta-25266 »


Général

  •  
    Pie V (1566-1572)

  •  
    Le duc de Savoie Emanuele Filiberto

  •  
    Le Saint-Office de Rome

  •  
    Die vigesima prima aprilis millesimo quingentesimo septuagesimo, anno quinto

  •  
    1570/04/21


  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    n.c.

  •  
    [n.c.] Arch. secr. Vatic. Pii V brev. min. a. V, arm. 44, to. 15, p. 90.

  •  
    Ici reprise de B. Fontana, « Documenti vaticani contro l'eresia luterana in Italia », Archivio della Reale Società Romana di Storia Patria, 15, 1892, 15, n. 149, p. 474.

  •  
    Al duca Emanuele Filiberto di Savoia perchè consegni al vescovo di Mondovì un tal eretico Giovan Tommaso Secleto che preme molto al S. Uffizio di Roma di avere a sua disposizione.

  •  
    Dilecto filio, nobili viro, Emanueli Philiberto duci Sabaudiae super quodam Joanne Thoma Secleto haeretico.
    Pius papa quintus, dilecte fili, nobilis vir, salutem et apostolicam benedictionem.
    Perlatum ad nos est, quendam Joannem Thomam apud sanctum haereticae pravitatis Inquisitionis officium Thurini captum detineri, hominem non solum haereticae pravitatis labe infectum, sed etiam apostatam. Eum in potestatem nostram tradi eiusdem sancti Inquisitionis haereticae pravitatis officii, quod Romae est, valde interest, ob eamque causam nos id magnopere desideramus, ut ex eius scilicet dictis quorundam complicium notitia haberi possit.
    Itaque nobilitatem tuam hortamur, et in Domino vehementer rogamus, ut, pro sua erga Deum omnipotentem pietate religionisque catholicae zelo, eum ipsum hominem in potestatem nostram redigendum diligenter mandare velit. Qua de re venerabilem fratrem Vincentium episcopum Montisregalis nostrum, et Sedis apostolicae apud nobilitatem tuam nuncium diligentissime nostro nomine secum agere iussimus, cui non modo ut fidem habeat, sed ut illius super eadem re postulatis pro sua erga nos, Sanctamque hanc Sedem Apostolicam reverentia satisfaciat, nobilitatem tuam valde obsecramus, quam etsi ipsum sponte sua facturum fuisse non dubitavimus ; tamen ea intelligere volumus, eandem rem nobis gratissimam futuram.
    Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die vigesima prima aprilis millesimo quingentesimo septuagesimo, pontificatus nostri anno quinto.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 173775 (aposcripta-25266), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/173775 (mise à jour : 14/06/2022).