« aposcripta-24322 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Le roi d'Aragon Jaume Ier

  •  
    X kalendas aprilis, anno tertio

  •  
    1257/03/23


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Expédition] E. ESPAGNE, Barcelone, Arxiu de la Corona d’Aragó, Ordes religiosos i militars, carpeta 32, n. 102. Butlla perduda.

  •  
    Ici reprise de Tilmann Schmidt, Roser Sabanés i Fernández, Butllari de Catalunya : documents pontificis originals conservats als arxius de Catalunya (1198-1417), Barcelone : Fondació Noguera, 2016, 3 vol., I [en ligne], n. 375.

  •  
    n. c.
  •  
    n. c.

  •  
    n. c.

  •  
    Alexandre IV prega al rei d’Aragó (Jaume I), i l’exhorta, per tal que cap cavaller seu o altra persona pugui rebre del castell de Montsó i ciutat, diòcesi de Lleida, un tribut dels seus habitants, ja que aquest castell ha estat regalat pels seus pares a l’orde del Temple d’Aragó i Catalunya [Schmidt, Sabanés i Fernandez].

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio .. regi Aragonum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.
    Querelam dilectorum filiorum .. magistri et fratrum domus Militie Templi in Aragonia et Cathalonia recepimus continentem, quod cum homines castri Monzonis Islerdensis diocesis quod iidem magister et fratres ex mera et libera clare memorie regum Aragonie progenitorum tuorum donatione regalibus privilegiis roborata obtinere noscuntur, ut ab ipsorum magistri et fratrum dominio se subducerent, defensionis regie brachium implorassent, promittentes sibi centum Marabotinos pro defensione huiusmodi tributi nomine perpetuo solvere annuatim, tu licet dicti reges nichil sibi in castro ipso in donatione huiusmodi reservarint in burgo castri eiusdem quendam militem ad ipsorum hominum defensionem in predictorum magistri et fratrum et sui ordinis non modicum preiudicium posuisti, super quo apostolice providentie remedium humiliter implorarunt.
    Cum igitur non deceat ut elemosinas quas ipsorum regum quos in bonis debes actibus imitari, largitas piis locis et personis contulit pro suorum et successorum suorum remedio peccatorum minuere vel auferre, serenitatem tuam rogamus attentius et hortamur, quatinus pro divina et nostra reverentia militem vel personam aliam in predicto castro vel burgo non ponas decetero nec tributum recipias memoratum, cum per hoc ipsorum fratrum iurisdictio sive dominium pene penitus ut dicitur enervetur, ita quod bonorum omnium largifluus retributor exinde tibi addat felicium successivum incrementa, et nos tuam debeamus celsitudinem actionibus prosequi gratiarum.
    Datum Laterani, X kalendas aprilis, pontificatus nostri anno tertio.

  •  
    n. c.

  •  
    n. c.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172830 (aposcripta-24322), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/172830 (mise à jour : 17/05/2022).