« aposcripta-24321 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le seigneur de Basoches, diocèse de Soissons

  •  
    XIV kalendas maii, anno quinto

  •  
    1231/04/18


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 15, c. 35, fol. 81v.
  •  
    [Copie moderne] F. FRANCE, Bibl. Nat., Collection Moreau 1187, fol. 200. La Porte du Theil.

  •  
    Ici reprise de Lucien Auvray, n. 619, d'après R.

  •  
    n. c.

  •  
    ?

  •  
    N, dominum de Basocchiis, monet quatenus abbati et conventui Igniacensibus de damnis et injuriis illis ab ipso irrogatis satisfaciat [Auvray].

  •  
    Nobili viro N., domino de Basocchiis, Suessionensis diocesis.
    Gravem tibi reputares injuriam irrogari, si par tuus, nedum vassallus, famulos tuos quos haberes inter alios cariores, contumeliis vel molestiis importabilibus tribularet ; et, si alias eos tueri non posses, in ultionem facile prosilires. Sed, quod dolentes audivimus et referimus, eum qui te creavit, redemit et bonis naturalibus redimivit, daturus, si per te non steterit, celestis regni gloriam sempiternam, atroci lacessens injuria, dilectos filios .. abbatem et conventum Igniacensis monasterii, Cisterciensis ordinis, qui se ipsos salubriter abnegantes, divinis obsequiis totis affectibus se dicarunt, persequeris velut hostis, ipsos potentia tua, qua eos fovere debueras, opprimendo. Inter alias namque molestias quibus eos in personis et rebus incessanter affligis, equos, animalia et bigas eorum ipsis per violentiam auferens, et servientes et operarios suos temere capiens, eos carcerali custodie detines mancipatos, sicque multotiens contra predictos abbatem et conventum occasionibus frivolis mendicatis, ab eis emendas indebitas et difficiles exigis et extorques, eos ad seculare judicium pertrahendo contra ecclesiasticam libertatem, in quo ipsos unico tantum teste in quacumque re asseris convincendos. Si quando vero forte tibi a conversis aut eorum servientibus dampnum aliquod vel injuria irrogatur, tu, dampni compensatione ac satisfactione injurie tibi prestita non contentus, immoderatam propter hoc emendam pecuniariam exigis ab eisdem, alias sibi tam gravis et injuriosus existens, quod, cum tibi sint nimia locorum vicinitate conjuncti, vix possunt a continuis injuriis et oppressionibus respirare.
    Ut igitur premissa monitio te premuniat et a pena preservet immunem, nobilitatem tuam affectu paterno monemus, per apostolica tibi scripta firmiter precipiendo mandantes quatenus, prudenter attendens quod, etsi nunc dum superbit impius, pauperes incendantur, fiet tamen tandem quod isti perpetuo letabuntur, ille vero perempniter incendatur, ad timorem Domini convertaris, et a predictorum famulorum ipsius molestiis conquiescens, eis de dampnis et injuriis irrogatis satisfacias competenter, captivos liberaliter liberando, ita quod divinam et nostram dirimere videaris offensam, et in gratiam te advehas potiorem. Alioquin, nolentes contra Deum tibi deferre, cui est contra omnes homines deferendum, dilectis filiis .. archidiacono, .. decano et magistro Girardo Goin, canonico Remensibus, nostris damus litteris in mandatis ut te ad hoc per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.
    Datum Laterani, XIV kalendas maii, anno quinto.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172829 (aposcripta-24321), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/172829 (mise à jour : 15/05/2022).