« aposcripta-20312 »


Général

  •  
    Livre des Décrétales de Grégoire IX (1234)

  •  
    Décrétale, autre texte de collection canonique

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Y. X, 2, 24, 18.

  •  
    Ici reprise d'Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici. II. Decretalium collectiones, Leipzig, 1881, c. 365-366 [en ligne].

  •  
    Iurans scienter illicitum, non indiget absolutione, sed tenetur illud non observare. Si vero iuravit ignoranter, debet illud observare, si aliquo licito modo est observabile. Si autem iuravit licitum quod putabat illicitum, debet observare iuramentum, sed de animo depravato aget poenitentiam [X].

  •  
    Idem illustri Regi Aragonie.
    Quanto personam tuam.
    Quidam consiliarii tui, immo potius deceptores, tuum animum induxerunt, ut iurares irrequisito assensu populi usque ad certum tempus patris tui conservare monetam, que tamen circa mortem ipsius fuerat legitimo pondere defraudata.
    Cum autem adeo sit diminuta et minoris valoris effecta, quod grave propter hoc scandalum in populo generatur, tu quod egeras indiscrete cupiens revocare ac necessitati populi satisfacere, ab observatione iuramenti predicti postulasti suppliciter a nobis absolvi. Super quo diligens indagator potuisset facile intueri, quod non tam erat absolutio necessaria quam interpretatio requirenda, quoniam, cum iuramentum fecisti monetam aut falsam aut legitimam esse credebas.
    Si falsam, iuramentum fuisset illicitum et nullatenus observandum, et pro eo tibi esset penitentia iniungenda, cum iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum. Si vero legitimam esse credebas, iuramentum licitum fuit et usquequaque servandum. Et ut irreprehensibiliter observetur, consulimus et mandamus, ut reprobata moneta que a legitimo pondere fuerat defraudata, alia sub nomine patris tui moneta cudatur, quam ad legitimum pondus reducas secundum eum statum, quem tempore patris tui habuit meliorem, ita quod [et] antiqua moneta que ab illo statu falsata non fuerat, cum ea pariter expendatur, per quod et dispendium vitari poterit et iuramentum servari. Verumptamen si monetam ipsam in prestatione iuramenti credebas a legitimo pondere diminutam et tua super hoc conscientia te remordeat, tuum humiliter confitere peccatum et satisfactionem iniunctam tibi pro illicito iuramento studeas adimplere.

  •  
    n. c.
  •  
    n. c.
  •  
    n. c.
  •  
    n. c.
  •  
    n. c.

  •  
    à traduire

  •  
    n. c.
  •  
    n. c.

  •  
    Canon issu d'une lettre datée du 4 avril 1199 (APOSCRIPTA n. 20296).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 168808 (aposcripta-20312), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/168808 (mise à jour : 22/01/2022).