« aposcripta-20170 »


Général

  •  
    Livre des Décrétales de Grégoire IX (1234)

  •  
    Décrétale, autre texte de collection canonique

  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Y. Manuscrits du Liber Extra : X, 1, 15, 1.
  •  
    [Collection canonique, collection de décrétales] Comp. III

  •  
    Ici reprise d'Emil Friedberg, Corpus Juris Canonici, II, Leipzig, 1881, c. 131-134 [en ligne], sans les partes decisae.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 2138 [en ligne].

  •  
    Ecclesia Grecorum in ordinationibus et consecrationibus servare debet unctiones, quas servat ecclesia Romana; episcopus autem, cum consecratur, inungitur chrismate in capite et manibus; quod, si fuerit pretermissum, per tres episcopos est supplendum. – §. 5. Tractat de unctione regum, et de differentiis in unctione inter reges et pontifices. Pan. – §. 6. Tractat de Christianorum omnium unctione. – §. 7. Tractat de unctione chrismatis post baptismum, que dicitur confirmatio. §. 8. Tractat de consecratione altaris. Abbas [X].

  •  
    Innocentius III.
    Cum venisset ad apostolicam Sedem Barcarensis episcopus, qui in consecratione sua sacram non acceperat unctionem, quoniam apud vos non consueverunt pontifices, cum consecrantur, inungi, nos quod illi defuerat mandavimus in ipso suppleri, facientes caput eius et manus per Albanensem episcopum, assistentibus ei duobus episcopis, secundum morem ecclesiasticum sacro chrismate deliniri.
    Scire te volumus duas esse species unctionis : exteriorem, que materialis est et visibilis, et interiorem, que spiritualis est et invisibilis. Exteriori visibiliter inungitur corpus; interiori invisibiliter inungitur cor. De prima Iacobus Apostolus ait : « Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros ecclesie, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum ». De secunda Ioannes Apostolus ait : « Vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus ». Unctio visibilis et exterior signum est interioris et invisibilis unctionis. Unctio vero invisibilis et interior non solum est signum, sed etiam sacramentum, quia, si digne sumitur, vel agit vel auget absque dubio quod designat.
    Ad exhibendum autem exteriorem et visibilem unctionem benedicitur oleum, quod dicitur catechumenorum vel infirmorum, et conficitur chrisma, quod ex oleo fit et balsamo mystica ratione. Per oleum enim nitor conscientie designatur, iuxta quod legitur : « Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus » ; per balsamum odor fame exprimitur, propter quod dicitur : « Sicut balsamum aromatizans, odorem dedi.
    Hoc ergo chrismate ungi debet episcopus, non tam in corpore, quam in corde, ut et interius habeat nitorem conscientie, quantum ad Deum, et exterius habeat odorem fame, quoad proximum. De nitore conscientie dicit Apostolus : « Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre », nam « omnis gloria filie regis ab intus ». De odore fame idem Apostolus ait : « Christi bonus odor sumus in omni loco, et aliis sumus odor vite in vitam, aliis odor mortis in mortem ». Debet enim episcopus bonum habere testimonium, et ab iis qui sunt intus et ab iis qui sunt foris, ut cortina cortinam trahat et qui audit dicat : « veni ».
    Hoc unguento caput et manus episcopi consecrantur. Per caput enim mens intelligitur, iuxta illud : « Unge caput tuum, et faciem tuam lava ». Per manus opera intelliguntur, iuxta illud : « Manus mee distillaverunt myrrham ». Manus igitur ungitur oleo pietatis, ut episcopus operetur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Caput autem ungitur balsamo caritatis, ut episcopus diligat Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et proximum suum sicut se ipsum. Caput inungitur propter auctoritatem et dignitatem, et manus propter ministerium et officium. Caput inungitur, ut ostendatur illius representare personam, de quo dicitur per Prophetam : « Sicut unguentum in capite eius ». Caput enim viri Christus, caput Christi Deus, qui de se dicit : « Spiritus Domini super me eo, quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me ». Manus episcopi inunguntur, ut ostendatur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Unde, cum eas consecrator inungit, « Consecrare », inquit, « et sanctificare digneris, Domine, manus istas, per istam unctionem et per nostram benedictionem, ut quecunque consecraverint consecrentur, et quecunque benedixerint benedicantur in nomine Domini ».
    Unde in veteri testamento non solum ungebatur sacerdos, sed etiam rex et Propheta, sicut in libro Regum Dominus precepit Helie : « Vade et revertere in domum tuam per desertum in Damascum, cumque perveneris illuc, unges Hazel regem super Syriam, et Iehu filium Namsi unges regem super Isrel. Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abel-Meula, unges Prophetam pro te ». Sed ubi Iesus Nazarenus, quem unxit Deus Spiritu sancto, sicut in Actibus Apostolorum legitur, unctus est oleo pietatis pre consortibus suis, qui secundum Apostolum est caput ecclesie, que est corpus ipsius, principis unctio a capite [scilicet] ad brachium est translata, ut princeps extunc non ungatur in capite, sed in brachio, sive in humero, vel in armo, in quibus principatus congrue designatur, iuxta illud, quod legitur : « Factus est principatus super humerum eius, etc ». Ad quod etiam significandum Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante eos, qui fuerunt invitati. In capite vero pontificis sacramentalis est delibutio conservata, quia personam capitis in pontificali officio representat. Refert autem inter pontificis et principis unctionem, quia caput pontificis chrismate consecratur, brachium vero principis oleo delinitur, ut ostendatur, quanta sit differentia inter auctoritatem pontificis et principis potestatem.
    Quia vero Christus fecit nos in sanguine suo Deo nostro regnum et sacerdotes, propter quod Petrus Apostolus ait : « Vos estis genus electum, regale sacerdotium » : idcirco in novo testamento non solum reges et sacerdotes unguntur, sed etiam omnes Christiani bis ante baptismum, scilicet oleo benedicto, primum in pectore, deinde inter scapulas, et bis post baptismum, scilicet chrismate sancto, primum in vertice, demum in fronte. In pectore namque baptizandus inungitur, ut per sancti Spiritus donum abiiciat errorem et ignorantiam, et suscipiat fidem rectam, quia iustus ex fide vivit. Inter scapulas, ut per Spiritus sancti gratiam excutiat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat, quia fides sine operibus mortua est, ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et per operis exercitium sit fortitudo laborum. In scapulis, quatenus fides per dilectionem secundum Apostolum operetur. In vertice vero baptizatus inungitur, ut sit paratus omni petenti de fide reddere rationem, quia per caput intelligitur mens, iuxta quod legitur : « Oculi sapientis in capite eius », cuius superior pars est ratio, et inferior est sensualitas. Unde bene per verticem, que est superior pars capitis, intelligitur ratio, que est superior pars mentis. In fronte ungitur baptizatus, ut libere confiteatur quod credit, quia « corde creditur ad iustitiam, ore vero fit confessio ad salutem », memor eius, quod Dominus ait : « Qui me confessus fuerit coram hominibus ». Ante baptismum ergo ungitur oleo benedicto, et post baptismum chrismate sancto, quia chrisma soli competit Christiano. Christus enim a chrismate dicitur, vel potius a Christo dicitur chrisma, non secundum nominis formam, sed secundum fidei rationem. A Christo vero Christiani dicuntur, tanquam uncti deriventur ab uncto, ut omnes concurrant in odorem illius unguenti, cuius nomen oleum est effusum.
    Per frontis chrismationem manus impositio designatur, que alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, id est episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat : « Cum audissent », inquit, « Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem ; qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu; tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum ». Cuius adventus per unctionis ministerium designatur, quia columba, in qua Spiritus sanctus super Christum in baptismo descendit, ad vesperum in cataclysmo revertens, ramum retulit virentis olive, cuius utique sacramentum David Propheta prenoscens, exhilarandam faciem in oleo predicavit.
    Ungitur preterea secundum ecclesiasticum morem, cum consecratur altare, cum dedicatur templum, cum benedicitur calix, non solum ex mandato legis divine, verum etiam exemplo beati Silvestri, qui, cum consecrabat altare, illud chrismate perungebat. Precepit enim Dominus Moysi, ut faceret oleum unctionis, de quo ungeret testimonii tabernaculum et arcam testamenti, mensamque cum vasis. Verum unctionis sacramentum aliud quidem efficit et figurat tam in novo quam in veteri testamento, unde non iudaizat ecclesia, cum unctionis celebrat sacramentum, sicut antiqui mentiuntur, qui neque scripturas, neque Dei novere virtutem.
    Monemus igitur ut illum in ordinandis presbyteris et consecrandis episcopis morem serves et facias observari quem apostolica sedes observat, Licet Romanus Pontifex non utatur baculo pastorali, tum propter historiam, tum propter mysticam rationem, tu tamen ad similitudinem aliorum pontificum poteris eo uti.

  •  
    Mac Bloch, Les rois thaumaturges : essai sur le caractère surnaturel attribué à la puissance royale, particulièrement en France et en Angleterre, Paris : Gallimard, 1983 [1924].
  •  
    Ortensio Zecchino, « Federico II e il declassamento della sacralità imperiale nel nuovo ordo coronationis imposto da Innocenzo III », ArNoS. Archivio Normanno-svevo, 4, p. 7-16 [en ligne], aux p. 12-13.

  •  
    ...nell’Antico Testamento veniva unto non solo il sacerdote, ma anche il re ed il Profeta, come il Signore comandò ad Elia nel libro dei Re… Ma poichè Gesù Nazareno – che Dio unse in virtù dello Spirito Santo, come si legge negli Atti degli Apostoli – fu unto olio pietatis come colui che secondo l’apostolo è il capo della Chiesa, la quale dello stesso è il corpo, l’unzione del principe fu trasferita al braccio, in modo che il principe da allora non sia unto sul capo, ma sul braccio e così pure sull’omero e sulla scapola, nelle cui parti il principato è precipuamente designato, secondo quanto si legge: ‘Il principato è stato costituito sul suo omero etc.’… Sul capo del pontefice è stata conservata l’unzione sacramentale, poiché egli, nell’ufficio pontificale, rappresenta la persona del Capo. Dal confronto che tra l’unzione del pontefice e quella del principe – poiché il capo del pontefice è consacrato col crisma, mentre il braccio del principe è cosparso dell’olio – deriva, come è evidente, che grande è la differenza tra l’autorità del pontefice e la potestà del principe...

  •  
    Ortensio Zecchino, « Federico II e il declassamento della sacralità imperiale nel nuovo ordo coronationis imposto da Innocenzo III », ArNoS. Archivio Normanno-svevo, 4, p. 7-16 [en ligne], à la p. 12.

  •  
    Canon tiré d'une lettre émise par Innocent III le 25 février 1204 (APOSCRIPTA n. 20169).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 168666 (aposcripta-20170), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/168666 (mise à jour : 31/12/2021).