« aposcripta-20134 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Les archevêques et évêques auxquels ces lettres parviendront

  •  
    IV kalendas septembris, anno quarto

  •  
    1309/08/29


  •  
    Avignon

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 56, c. 399, fol. 88b.

  •  
    Regestum Clementis, n. 4087.

  •  
    n. c.

  •  
    n. c.

  •  
    Mandat, habeant commendatos fratres et nuntios hospitalis s. Antonii ordinis s. Augustini Viennen. dioecesis [Regestum Clementis].

  •  
    Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos littere iste pervenerint.
    Dilectorum filiorum .. abbatis et conventus monasterii sancti Antonii ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Augustini Viennen. diocesis, nobis est oblata petitio, quod felicis recordationis Innocentius papa predecessor noster olim fratribus hospitalis eorundem sancti Antonii eiusdem diocesis duxit per suas litteras indulgendum, ut eisdem fratribus semel in anno liceret in quibuslibet, ad quas pervenerint, ecclesiis predicare ac elemosinas petere ad ipsius opus pauperum hospitalis.
    Verum licet dudum felicis recordationis Bonifacius papa VIII predecessor noster prioratum sancti Antonii dicte Viennensis diocesis exempto prius ipso totaliter et perpetuo a monasterio Montismaioris et abbatis et conventus ac personarum ipsius monasterii Montismaioris, ordinis sancti Benedicti Arelatensis diocesis, ad quos plene iure prioratus predictus tunc temporis pertinebat, in monasterium erexerit, et predictum hospitale ipsi monasterio sancti Antonii subiciendum et uniendum duxerit, sub abbatis ipsius monasterii regimine perpetuis temporibus gubernandum, et voluerit, ut ipsum monasterium sancti Antonii omnibus privilegiis, indulgentiis et immunitatibus hactenus ipsi hospitali necnon et eidem monasterio, cum prioratus erat, sub nomine prioratus concessis, gauderet, et quod dictum hospitale omnibus privilegiis, indulgentiis et immunitatibus concessis sibi dudum et ipsi monasterio, dum erat prioratus, sub prioratus nomine letaretur, ac si specialiter ipsis concessa fuissent, tamen nonnulli vestrum prelatis et clericis ecclesiarum suarum diocesium, ne fratres dicti monasterii sancti Antonii seu eorum nuntios absque ipsorum litteris in ecclesiis suis admittant, ad id pro sue voluntatis arbitrio inhibere presumunt in dictorum abbatis et conventus, fratrum et pauperum non modicum preiudicium et gravamen.
    Et quamvis interdum iidem fratres ab eis litteras suas suppliciter postulent ad eosdem prelatos et clericos destinare, ut ad hoc ipsos in suis benigne admittant ecclesiis, iidem tamen id facere contradicunt. Cum igitur nos deceat viros religiosos diligere ac eos ab ipsorum iniuriatoribus ex officio pastorali tueri, fraternitatem vestram ad instar dicti predecessoris Bonifacii monemus, rogamus et hortamur attente per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus predictos abbatem et conventum ac fratres habentes pro nostra et apostolice Sedis reverentia propensius commendatos et inhibitionem huiusmodi penitus revocantes ipsis, cum ab eis vel eorum nuntiis fueritis requisiti, vestras patentes litteras concedatis, quod ab universis et singulis ecclesiarum prelatis et clericis vestrarum diocesium sine qualibet difficultate ad predicta iuxta mandatum apostolicum admittantur, ita quod exinde mereamini uberius divine gratiam maiestatis, nosque devotionem vestram dignis possimus in Domino laudibus commendare.
    Datum Avinioni, IV kalendas septembris, pontificatus nostri anno quarto.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 168629 (aposcripta-20134), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/168629 (mise à jour : 20/11/2021).