« aposcripta-17628 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'archevêque de Reims Henri, les évêques, les abbés, les prieurs, les doyens ainsi que les autres prélats d'églises et leurs chapitres dans la province de Reims
  •  
    L'archevêque de Lyon, les évêques, les abbés, les prieurs, les doyens ainsi que les autres prélats d'églises et leurs chapitres dans la province de Lyon
  •  
    Tous les archevêques, évêques et autres prélats d'églises

  •  
    X kalendas aprilis, anno primo

  •  
    1227/03/23


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 14, c. 1, fol. 1.
  •  
    S. FRANCE, Paris, BnF, Collection Moreau 1184, fol. 1 ; ibid. fol. 3 (La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise de Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris (École française de Rome), 1890-1955, n. 1 (à l'archevêque de Lyon etc.).

  •  
    Hugo, Sacrae antiq. Monum. I, 118.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 7865 [en ligne].

  •  
    [Henrico] archiepiscopo Remensi et episcopis ac abbatibus, prioribus, decanis et aliis ecclesiarum praelatis et eorum capitulis in Remensi provincia constitutis obitum Honorii III papae praedecessoris et promotionem suam in papatum nunciat. Hortatur eos, ut insufficientiam suam apud Deum orationibus adiuvent. Ad hoc eis mandat, ut singuli cruce signatos suarum diocesum efficaciter moneant, ut se ad iter peregrinationis transfretantes ad Terrae sanctae subsidium in instanti passagio disponant [Potthast].
    Archiepiscopo Lugdunensi et episcopis, abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum praelatis et eorum capitulis in Lugdunensi provincia constitutis, obitum Honorii III papae, praedecessoris sui, et promotionem suam in papatum nuntiat, et eis mandat quatenus crucesignatos suarum dioecesium moneant ut se ad Terrae Sanctae subsidium in instanti passagio disponant [Jordan].
    Annonce de la mort de son prédécesseur et de sa promotion au Siège apostolique, exhortation à venir en soutien à son insuffisance par des prières à Dieu, ordre à chacun d'inciter efficacement les croisés de son diocèse à s'embarquer en pèlerinage pour secourir la Terre sainte en un passage immédiat.

  •  
    Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus .. archiepiscopo Lugdunensi et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis et eorum capitulis in Lugdunensi provincia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Alto illius qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech consilio agitur ut, cum ejus vicarii sibi succedentes vicissim morte prohibeantur diutius permanere, interdum ad sponse ipsius regimen infirmitate circumdati assumantur, ut ex se ipsis cognoscant qualiter infirmis compati debeant, et hiis qui ignorant et errant, valeant condolere, non sibi sumentes honorem, sed tanquam Aaron divinitus evocati, ac manifeste appareat quod non ab homine neque per hominem, sed ab ipso solo qui est benedictus in secula regitur sponsa sua.
    Sane, bone memorie Honorio papa, predecessore nostro, XV kalendas aprilis soluto debito carnis, de presenti seculo nequam erepto, et in crastino juxta morem ejus celebratis exsequiis et ipsius corpore ad tumulum deportato, una cum fratribus ad eligendum convenimus successorem, et missa, ut moris est, in honore Sancti Spiritus devote ac sollempniter celebrata, post aliquantulum tractatum de substitutione pontificis, omnes pariter ad imbecillitatem nostram, quasi divinitus inspirati, oculos direxerunt, et nobis renitentibus et invitis cum multa instantia et etiam violentia conati sunt humeris nostris imponere onus istud, cujus gravitatem pertimescendo non modicum non posse portare, licet suscipere fuerimus plurimum reluctati, metuentes tamen ne videremur inspirationi divine resistere, tandem summisimus humeros ad portandum, sperantes in eo qui jugum suum suave misericordia sua facit et onus leve preduce caritate, quod ipse, qui vota fratrum aspirando prevenit, adjuvando etiam prosequetur ; fiduciam enim talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui nos suos voluit esse ministros. Sollicitudine igitur ecclesiastice provisionis suscepta, et de vobis plena concepta fiducia, quos nobis providentia conditoris, ad tanti oneris gravitatem facilius perferendam, ad participium nostre sollicitudinis evocavit, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, exortantes in Domino quatenus insufficientiam nostram apud Deum, qui dat omnibus affluenter, et non improperat orationibus, adjuvetis, ut quod possibilitas nostra non obtinet, sua nobis gratia largiatur, et sic ministerium susceptum peragamus quod ad Dei cedat honorem, nostram salutem et totius populi Christiani.
    Vos ergo, fratres archiepiscope et episcopi, circa commissam vobis dominici gregis curam diligenter et utiliter vigilantes, nostrum satagatis humiliter supplere defectum, et injunctam vobis pastoralis oneris gravitatem vigilanti studio comportetis. Nos enim vos tanquam principalia membra Ecclesie honorare intendimus, et in quantum concesserit Dominus in vestris necessitatibus adjuvare.
    Ad hec volumus et mandamus ut singuli crucesignatos suarum diocesium efficaciter moneant et inducant, et, si necesse fuerit, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica censura compellant, ut se viriliter et potenter ad iter peregrinationis accingant, transfretaturi ad Terre Sancte subsidium in instanti passagio, et sic reddituri Domino vota sua, quod in oculis divine majestatis complaceant, et premium vite recipere mereantur ab eo in retributione justorum.
    Datum Laterani, X kalendas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

    In eundem modum scriptum est omnibus archiepiscopis et episcopis et aliis ecclesiarum prelatis.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. .
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

Informations

Acte

aposcripta admin (IRHT), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 166124 (aposcripta-17628), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/166124 (mise à jour : 30/11/2021).