« aposcripta-17603 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Les chanoines de Zurich Otto et Rudolf Manesse ainsi que Rudolf Thya

  •  
    II nonas martii, anno secundo

  •  
    1245/03/06


  •  
    Lyon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Expédition] E. ALLEMAGNE, Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1).

  •  
    Dominique Stutzmann [en ligne].

  •  
    ?

  •  
    Le pape Innocent IV charge trois chanoines de Zurich, Otto et Rudolf Manesse et Rudolf Thya, de veiller à l’application de l’excommunication de Werner von Hornberg prononcée par l’évêque de Constance en raison de déprédations commises contre l’abbaye d’Einsiedeln [Stutzmann].

  •  
    Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Ottoni et Rudulfo dictis Mannez et Rudulfo Thya canonicis ecclesie Turicensis, Constantiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Dilectus filius .. abbas monasterii Heremitarum sua nobis petitione monstravit quod cum ipse Wernerum de Horenberch et quosdam alios laicos, Constantiensis diocesis, super eo quod ipsi per rapinas et incendia dampna sibi grava et in[j]urias irrogarant coram venerabili fratre nostro .. episcopo Constantiensi auctoritate ordinaria convenisset, idem episcopus in malefactores hujusmodi quia de dampnis et injuriis supradictis satisfacere contumaciter denegabant, diligenter moniti ab eodem excommunicationis sententiam exigente justitia promulgavit, quam prefatus abbas petiit apostolico munimine roborari.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus sententiam ipsam sicut rationabiliter est prolata faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inviolabiliter observari. Quod sententiam omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.
    Datum Lugduni, II nonas martii, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165195 (aposcripta-17603), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165195 (mise à jour : 07/11/2021).