« aposcripta-17594 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Les abbés cisterciens de Morimond et de Clairvaux

  •  
    Kalendas julii, anno primo

  •  
    1265/07/01


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, n. 113, fol. 23.

  •  
    Ici reprise de Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 114.

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Ut Cisterciensem ordinem eximat a decima pro negotio regni Sicilie exigenda, donec aliter ordinatum fuerit [Jordan].

  •  
    Clarevallensis et .. Morimundensis monasteriorum abbatibus, Cisterciensis ordinis, Lingonensis diocesis.
    Felicis recordationis Urbanus papa, predecessor noster, intellecto dudum, quod Cisterciensis ordo erat collapsus in pluribus, ad ipsius ordinis reformationem intendens, venerabili fratri nostro .. episcopo Trecensi, et dilecto filio .. abbati Majoris Monasterii Turonensis, ac fratri Gaufrido dicto de Belloloco, de ordine Predicatorum, negotium hujusmodi reformationis in eodem ordine faciende per suas litteras sub certa forma commisit.
    Super eodem autem negotio inter personas ipsius ordinis dissensionis materia suscitata, et vobis ac nonnullis aliis vobis adherentibus in hac parte prosequentibus negotium memoratum, idem predecessor vobis et adherentibus predictis gratias, indulgentias et privilegia diversa, occasione memorati negotii, duxit per suas litteras concedenda, que tenuistis, et, ut dicitur, usi fuistis eisdem, propter quod a nonnullis asseritur, vos et adherentes eosdem privationis, amotionis, seu depositionis penas, ac excommunicationis et alias varias sententias secundum statuta ipsius ordinis incurrisse.
    Cum autem in dissensione hujusmodi, litigiorum vitatis anfractibus, provisionis nostre compendio salubre per Dei gratiam duxerimus remedium apponendum, et prosperum et tranquillum statum ipsius ordinis multipliciter affectemus, ut omnis tollatur in eo turbationis occasio ex predictis, universas et singulas excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias, penas quoque privationis, amotionis, depositionis et quascunque alias, ac omnem maculam, seu notam infamie, si quas vos et predicti adherentes impetrando litteras, gratias, indulgentias, seu privilegia predicta, tenendo ipsa, vel eis utendo, secundum statuta ipsius ordinis forsitan incurristis, ex officio nostro relaxamus, remittimus et abolemus omnino, vos, si opus est, et adherentes ipsos restituentes in integrum de plenitudine potestatis, et vobiscum ac cum ipsis adherentibus super irregularitate, si quam contraxistis occasione hujusmodi, misericorditer dispensantes, ac nichilominus decernentes sententias et penas predictas hiis, que per vos et adherentes ipsos seu auctoritate vestra vel ipsorum adherentium medio tempore acta sunt, aliquatenus non obstare, quominus, dummodo alias rite habita fuerint, plenum robur obtineant firmitatis.
    Non obstantibus... Nulli ergo...
    Datum apud Perusii, kalendas julii, anno primo.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165179 (aposcripta-17594), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165179 (mise à jour : 23/10/2021).