« aposcripta-17585 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'archevêque d'Arles

  •  
    IV nonas junii, anno primo

  •  
    1265/06/02


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Original] E. FRANCE, Marseille, Archives départementales des Bouches-du-Rhône, 3 G 1 (Livre d'or de l'archevêché d'Arles), n. 34.

  •  
    Partielle : Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1678, d’après E.

  •  
    Pro conventu Sancte Marie de Gratia [Jordan].

  •  
    Clemens etc. venerabili fratri .. archiepiscopo Arelatensi, salutem etc..
    Quamvis cunctos regularis...
    Sane dilecte in Christo filie .. abbatissa et conventus monasterii Sancte Marie de Gratia Narbonensis, predicte Sancte Clare ordinis, nobis insinuare curarunt, quod dilecti filii guardianus et fratres Minores Arelatenses de loco Beate Marie de Rocheta, in quo morari consueverant, intendentes ad locum alium ipsis pro habitatione sua magis accommodum se transferre, hu[jusmodi] locum in quo manebant primitus et in quo pro illius custodia quidam de ipsis fratribus adhuc moram trahere propo[nunt], prout eisdem guardiano et fratribus ex concessione Sedis Apostolice que super hoc ipsis dicitur esse facta, memoratis abbatisse et conventui ordinem suum in civitate Arelatensi ad divine laudis obsequium cupientibus propagare, pro quadam summa pe[cunie vendi] derunt, bone memorie .. Arelatensis archiepiscopi assensu ad id nichilominus concurrente. Sed tu suis hujusmodi salubribus deside[riis ...]onis obstaculum pro tue interponens arbitrio voluntatis, quasdam sorores ipsius monasterii quas ipse abbatisse et conventus ad prefatum locum emptum ab eis transmiserant inibi moraturas, in loco habitare hujusmodi non permittis.
    Cum igitur ex parte ipsarum abbatisse et conventus super hoc ad nos habitus sit recursus, fraternitatem tuam rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes quatinus easdem abbatissam et conventum pro religionis sue meritis dignas favoris gratie specialis habens pro nostra et apostolice Sedis reverentia propensius commendatas, non solum ipsas in premissis non inquietes aliquatenus vel perturbes, quinimmo illis te reddas et benivolum et benignum, ac in earum oportunitatibus gratiosum, ut per hoc divine retributionis premium, et a nobis condigna tibi proveniat actio gratiarum...
    Datum Perusii, IV nonas junii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165170 (aposcripta-17585), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165170 (mise à jour : 20/10/2021).