« aposcripta-17584 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'évêque de Burgos

  •  
    Idibus maii, anno primo

  •  
    1265/05/15


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, n. 31, fol. 14.

  •  
    Partielle : Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 729, d’après R.

  •  
    Episcopo Burgensi mandat, ut centum marchas argenti Aldebrando Aldebrandini et Paltono Deutesalvi Senensibus assignet [Jordan].

  •  
    Idem .. episcopo Burgensi.
    Felicis recordationis Urbanus papa, predecessor noster, olim, sicut in regestro continetur ipsius, suas tibi direxit litteras in hunc modum :
    “Ad audientiam nostram pervenit” etc. prout in regestro continetur.
    Cum igitur, sicut ex litteris prefati episcopi tam eidem predecessori quam dilecto filio. P., archidiacono Senonensi, camerario nostro, directis, nobis innotuit, prefatas centum marchas collectas receperis de redditibus supradictis, nec de hiis nobis vel eidem predecessori aliquid fuerit persolutum, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus prefatam marcharum quantitatem, si forte apud Montem pessulanum in domo Militie Templi nondum illas, ut debueras, deponi fecisti, Aldebrando Aldebrandini et Paltono Deutesalvi, sociis dilectorum filiorum Bonaventure Bernardini, Rainerii Jacobi et Francisci Guidi, civium et mercatorum Senensium, vel eorum alteri presentes tibi litteras deferenti, nomine nostro sine dilatione ac difficultate assignare procures. Diem assignationis et quicquid inde feceris aut fecisti per tuas nobis litteras quantocius rescripturus...

    Iste littere assignate fuerunt Bonaventure Bernardini et Francisco.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165169 (aposcripta-17584), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165169 (mise à jour : 20/10/2021).