« aposcripta-17582 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'archevêque d'Embrun

  •  
    VIII kalendas junii, anno primo

  •  
    1265/05/25


  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 31, n. 36, fol. 15v. En marge : Assignate fuerunt Bonaventure Bernardini et Francisco.

  •  
    Partielle : Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 735, d’après R.

  •  
    Ulysse Chevalier, Regeste dauphinois, Valence, 1913-1926, n. 10267 [en ligne].

  •  
    Archiepiscopo Ebredunensi mandat ut pecuniam Francisco Guidi mercatori Senensi debitam persolvat [Jordan].

  •  
    Idem .. archiepiscopo Ebredunensi spiritum consilii sanioris.
    Cum olim camere felicis recordationis Urbani pape, predecessoris nostri, quadringentas libras Turonensium liberaliter promisisses, ac te tuamque ecclesiam dilecto filio Francisco Guidi, mercatori predecessoris ejusdem, pro pecunia hujusmodi sibi certo termino persolvenda duxeris obligandum, prout in instrumento publico inde confecto plenius continetur, tu quod promisisti adimplere, quod te non decuit, minime procurasti. Sed cum idem mercator te super pecunia ipsa coram venerabili fratre nostro .. archiepiscopo Januensi auctoritate apostolica convenisset, ac idem archiepiscopus in te non curantem mercatori prefato, ut tenebaris, de pecunia satisfacere supradicta, excommunicationis sententiam, exigente justitia, promulgasset, tu in vocem frivole appellationis prorumpens, eidem mercatori de pecunia ipsa satisfacere pertinaciter contradicis.
    Quia vero ea que de tuis procedunt labiis te non convenit irrita facere, quin immo illibata servare, in virtute obedientie per apostolica tibi scripta precipiendo mandamus, quatinus infra quindecim dies post receptionem presentium, mercatori vel ejus sociis de prelibata pecunia et expensis omnibus, quas idem Franciscus et ejus socii pro ipsa recuperanda fecerunt, sine difficultate qualibet satisfacere non postponas; rescripturus nobis per tuas litteras harum seriem continentes, quicquid super hoc duxeris faciendum...

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165167 (aposcripta-17582), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165167 (mise à jour : 22/11/2021).