« aposcripta-17578 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Tous les archevêques, évêques, abbés, prieurs, diacres, archidiacres, archiprêtres et prélats de l'Eglise auxquels ces lettres parviendront

  •  
    XII kalendas februarii, anno quinto

  •  
    1221/01/21


  •  
    Latran

  •  
    Ici reprise d'Ernest Gottfried Wilhelm Strehlke, Tabulae ordinis theutonici, Berlin : Weidmann, 1869, p. 306-307 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 6521 [en ligne].

  •  
    Jubet false ut eleemosinas colligerent nigris ordinis Theutonici crucibus ornatos ecclesiastica disciplina coerceri [Strehlke].

  •  
    Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Decet pastoralis sollicitudinem dignitatis pravas et enormes iniquitates evellere et vitia que periculum pariunt animarum radicitus amputare.
    Detestandum siquidem facinus et plurimum abhorrendum per diversas mundi partes accepimus pullulare, quod quidam, avaricie amore cecati pocius quam zelo religionis accensi, nigras cruces quas fratres Hospitalis sancte Marie Theotonicorum Jerosolimitani deferunt, sibi imponere et eas portare minime verentur, ut sic possint sub tali velamento elemosinas pauperibus deputatas colligere, et sibi animarum perniciem generare.
    Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus eos qui crucem nigram portandam assumunt aut signum quod dictorum fratrum homines deferunt et oblati, cum non sint de professione ac collegio ipsorum fratrum, omni cum districtione compellere studeatis ut a tanta stulticia et errore desistant, et crucem aut dictum signum nulla ratione ulterius deferre presumant.
    Si quis vero a vobis commonitus a sua noluerit temeritate cessare, in eum ecclesiastice animadversionis gladium auctoritate nostra, omni occasione et appellatione postpositis, exeratis.
    Datum Laterani, XII kalendas februarii, pontificatus nostri anno quinto.

  •  
    Voir la lettre émise par Clément IV en faveur des templiers le 4 juillet 1265 (APOSCRIPTA n. 6645).

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165163 (aposcripta-17578), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165163 (mise à jour : 23/10/2021).