« aposcripta-17563 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'empereur-élu Otton IV

  •  
    Nonis januarii, anno undecimo

  •  
    1209/01/05


  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 178, fol. 41. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 177, p. 382-383.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 177, p. 758 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 177, c. 1160 [en ligne].

  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 177, p. 217 [en ligne].
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3592 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 6052 [en ligne].

  •  
    Innocenz III bestätigt Otto IV mit leiser Rüge die Ankunft der Boten, die die Kaiserkrönung erbaten, und teilt ihm die Sendung von päpstlichen Legaten mit, die seine Eheangelegenheit und andere Dinge regeln sollen [Kempf].

  •  
    Illustri regi Ottoni, in Romanorum imperatorum electo.
    Iocundus tuorum nuntiorum aduentus ita nos est in ea qua tenebamur egritudinis molestia consolatus, ut ex gratis rumoribus, quos de tuis successibus attulerunt, quadam medicinali uirtute nos fecerit de languoris doloribus in sanitatis gaudia respirare. Licet autem super negotiis, pro quibus latores presentium, uiros utique prouidos et fideles, ad nostram presentiam destinasti, consueuerint secundum morem antiquum, maxime pro petitione imperialis corone, magni principes ad Sedem apostolicam destinari, quia tamen hoc fuit magis in modum consultationis quam petitionis propositum, et quod nondum est factum adhuc poterit fieri, nos, qui, ut tuo deferre possimus honori, hoc equanimiter ferimus ex gratia speciali, auditis et intellectis petitionibus quas idem nuntii tuo nobis nomine porrexerunt, super earum aliquibus litteras fieri mox precepimus, sicut nouimus expedire, ac per legatos nostros, quos ad tuam regalem presentiam e uestigio destinamus, gratum responsum tibi cum Deo tam super negotio matrimonii quam etiam super aliis impendemus, cum eos et ob hoc inter cetera specialiter prouiderimus destinandos ut ad negotii tui robur ipsi, qui uice nostra fungentur, circa singula que contingunt auxilium tibi conferant oportunum, et ex eorum aduentu honorificentia tibi maior accrescat. Adeo namque tuum zelamus honorem, ut honori nostro reputemus accrescere quicquid per nos tuo regali accrescit honori, firmam gerentes de tua serenitate fiduciam quod idipsum de nobis zelanter affectes.
    Datum Laterani, nonis ianuarii, pontificatus nostri anno undecimo.

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 28.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., II 140.
  •  
    Helene Tillmann, « Zum Regestum super negotio Romani imperii Innocenz’ III », Quellen und Forschungen aus italienischen Archiven und Bibliotheken, 23, 1931-1932, p. 53-79.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165147 (aposcripta-17563), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165147 (mise à jour : 12/10/2021).