« aposcripta-17561 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Le duc d'Autriche Leopold

  •  
    Nonas decembris, anno undecimo

  •  
    1208/12/05


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 6, n. 176, fol. 40v. Fac-similé : Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Introd. de Wilhelm M. Peitz, Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI).

  •  
    Ici reprise de Friedrich Kempf, Regestum Innocentii III papae super negotio Romani Imperii, Rome : Pontificia Università Gregoriana, 1947 (Miscellanea Historiae Pontificiae, 12), n. 175, p. 380-381.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii tertii Romani pontificis libri undecim, Paris : François Muguet, 1682, 2 vol., I, n. 175, p. 758 [en ligne].
  •  
    Jacques-Paul Migne, Patrologie latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 216, n. 175, c. 1159 [en ligne].

  •  
    Georgine Tangl, Das Register Innocenz' III. über die Reichsfrage 1198-1209, Leipzig, 1923, n. 175, p. 216 [en ligne].
  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3549 [en ligne].
  •  
    Johann Friedrich Böhmer, Julius Ficker, Eduard Winkelmann, Die Regesten des Kaiserreichs…, t. V, 2. Päpste und Reichsachen, Vienne, Cologne et Weimar, 1892, reg. 6049 [en ligne].

  •  
    Innocenz III schreibt Herzog [Leopold] von Oesterreich betreffs der Errichtung einer Diözese in Wien und rät ihm zur Anerkennung Ottos IV [Kempf].

  •  
    Nobili uiro .. duci Austrie.
    Nuntium et litteras tuas paterna benignitate recepimus ; et cum inter alios principes personam tuam sincera diligamus in Domino caritate, petitionem tuam, in quantum honestas potuit gratie prestare fauorem, curauimus exaudire. Tu ergo litteris quas super episcopatus negotio destinamus utaris, si uideris expedire. Alioquin, cum pro causis imperii legatos ad partes illas mittere disponamus, dummodo status eius taliter, sicut credimus, dirigatur quod eos oporteat destinari, si a te fuerit postulatum, executionem eis prelibati negotii committemus, quemadmodum aliis, qui dudum ob statum rerum in morte principis immutatum de arrepto legationis itinere recesserunt, meminimus commisisse.
    Ceterum super eo quod nobis de negotio imperii tam per litteras quam nuntium intimasti, hoc tibi duximus respondendum, de corde puro, conscientia bona et fide non ficta tue prudentie consulentes quatinus, cum karissimus in Christo filius noster illustris rex Otto, in imperatorem Romanorum electus, magnifice procedere iam inceperit, potenter ei faueas et patenter ; quia procul dubio tibi magis credimus expedire ut rei finem preueniens, non expectans, nunc, antequam inualescat ex toto, quasi ex discretionis proposito satagas id efficere quam demum, cum inualuisset omnino, in necessitatis articulo forsan idem cogereris implere. Credimus enim quod erga te taliter se habebit quod merito sibi poteris esse deuotus, et nos, a quorum sanis consiliis deuiaturus ipse non creditur, ad tui dilectionem eum efficaciter inducemus. Preterea memoratum nuntium latorem presentium, dilectum filium G., clericum tuum, nobilitati tue propensius commendamus qui, quantum in ipso fuit, nichil obmisit de contingentibus super hiis que apud nos ei commiseras promouenda, quin immo ad promotionem eorum fideliter institit et prudenter.
    Datum Laterani ut supra, anno undecimo.

  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Die Entstehung des RNI und der Anlass zum Eingreifen Innocenz’ III in den deutschen Thronstreit », Historische Jahrbuch 46, 1926, p. 354-369.
  •  
    Wilhelm M. Peitz, « Introduzione », dans Regestum domini Innocentii III papae, super negotio Romani Imperii (Reg. Vat. 6.), Rome, 1927 (Codices e Vaticanis selecti, XVI), p. 27.
  •  
    Eduard Winkelmann, Jahrb., II 120.
  •  
    Helene Tillmann, « Zum Regestum super negotio Romani imperii Innocenz’ III », Quellen und Forschungen aus italienischen Archiven und Bibliotheken, 23, 1931-1932, p. 53-79.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 165145 (aposcripta-17561), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/165145 (mise à jour : 13/10/2021).