« aposcripta-12945 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Tous les fidèles du Christ qui verront ces lettres

  •  
    Nonas novembris, anno quarto decimo

  •  
    1329/11/05

  •  
    Avignon

  •  
    Concedit indulgentias ecclesiam fratrum Minorum in castro dicto Cuccaro dioec. Caputaquen. visitantibus.

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 93, ep. 235.

  •  
    Ici reprise de Konrad Eubel, Bullarium franciscanum sive Romanorum pontificum constitutiones, epistolae, diplomata. V. Benedicti XI, Clementis quinti, Ioannis XXII monumenta, Rome : Typis Vaticanis, 1898, n. 818a, p. 407 [en ligne].

  •  
    Luke Wadding, Annales minorum, III, Lyon, 1636, n. 227, p. 197-198.

  •  
    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
    Splendor paternae gloriae etc.
    Cum itaque dilecta in Christo filia nobilis mulier Ilaria de Lauria, relicta quondam Henrici primogeniti quondam Thomasii de sancto Severino comitis Marsici militis vidua, sicut asseruit, favore piae devotionis accensa, cupientes terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, quemdam locum ad opus fratrum ordinis Minorum in quodam castro suo de Cuccaro1 Caputaquen. dioecesis pro suae et progenitorum suorum animarum salute aedificare inceperit non absque magno onere expensarum, sitque in loco praedicto quaedam ecclesia in honorem et sub vocabulo sancti Ioannis Baptistae, ut asseritur, dedicata, nos, volentes, ut dicta ecclesia congruis honoribus frequentetur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festivitate eiusdem sancti, centum dies, eis vero, qui per octavas festivitatis eiusdem, singulis videlicet ipsarum octavarum diebus, eamdem ecclesiam devote visitaverint annuatim, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus.
    Datum Avinione, nonis novembris, anno quarto decimo.

  •  
    1. Cuccaro Vetere, in cust. Principatus prov. Terrae laboris [Eubel].

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160509 (aposcripta-12945), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160509 (mise à jour : 05/04/2021).