« aposcripta-12665 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Tous les prélats d'églises auxquels ces lettres parviendront

  •  
    Idibus julii, anno tercio

  •  
    1200/07/15

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Papst Innozenz III. befiehlt allen Erzbischöfen, Bischöfen, Äbten und anderen prälaten der Kirche, die Zisterzienser gegen Angriffe und Ûberfälle zu schützen [Largiadèr].

  •  
    [Expédition] E. SUISSE, Zürich, Staatsarchiv, C II 4 Urkunden Kappel, n. 47.

  •  
    Ici reprise d'Anton Largiadèr, Die Papsturkunden des Staatsarchivs Zürich von Innocenz III. bis Martin V. Ein Beitrag zum Censimentum Helveticum, Zürich : Schulthess & Co AG, 1963, n. I, p. 214.

  •  
    Anton Largiadèr, Die Papsturkunden des Staatsarchivs Zürich von Innocenz III. bis Martin V. Ein Beitrag zum Censimentum Helveticum, Zürich : Schulthess & Co AG, 1963, n. 1, p. 92.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis in eorum episcopatibus constitutis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi, et hii maxime qui per Sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia « se murum deffensionis opponat »1.
    Specialiter autem, filii dilecti nostri fratres Cistercienses tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano deffectu justicie conquerentes, universitatem vestram litteris pecierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare.
    Ideoque vobis per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientie districte precipimus quatinus illos qui in aliquem de ipsis fratribus manus violentas injecerint vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea que predictis fratribus ex testamento decedentium reliquuntur, contra justiciam detinuerint, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum spretis privilegiis apostolice Sedis extorserint, aut res eorum a fugitivis ablatas illicite retinere presumpserint, si laici fuerint, eos et principales fautores eorum publice, candelis accensis, excommunicationis sententia percellatis, clericos autem, canonicos sive monachos, appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et hii precipue, qui per violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum diocesani episcopi litteris venientes ad apostolicam Sedem ab eodem vinculo mereantur absolvi.
    Villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerint aut predones eorum permanserint, seu etiam fratres fugitivi monachi vel conversi contra voluntatem eorum extiterint, nisi habitatores earum, diligenter ammoniti, eos a se curaverint amovere, quamdiu ibi fuerint interdicti sententie, appellatione postposita, supponatis.
    Datum Laterani, idibus julii, pontificatus nostri anno tercio.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160230 (aposcripta-12665), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160230 (mise à jour : 02/03/2021).