« aposcripta-12662 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    L'évêque de Fermo

  •  
    II kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/30

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Revocantur excommunicationum ac interdicti sententiae, ab episcopo Firmano et quodam ejus delegato promulgatae in fratres ordinum Praedicatorum atque Minorum Esculanae diocesis, inter quos ex una parte, et clerum parochialem dictae diocesis ex altera, gravis vertebatur discordia de observanda Bonifatii VIII constitutione, quae incipit « Super cathedram » [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 57, fol. 17.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 57.

  •  
    Venerabili fratri .. episcopo Firmano.
    Dudum felicis recordationis Bonifatius papa VIIIus, predecessor noster, cupiens discordiam, que inter prelatos et rectores seu sacerdotes et clericos parrochialium ecclesiarum, ex parte una, et Predicatorum et Minorum ordinum fratres, ex altera, super predicationibus fidelium populis faciendis, eorum confessionibusa, penitentiis injungendis eisdem et tumulandis defunctorum corporibus, qui eligunt apud fratrum loca vel ecclesias sepulturam, prorsus evellere, quandam super hiis constitutionem edidit, in qua ubi, quando et quomodo liceat eisdem fratribus predicare, hujusmodi confessiones audire, penitentias injungere, qualiter etiam ipsi fratres liberam habeant sepulturam, et de quarta obventionum per eos eisdem parrochialibus, sacerdotibus et ecclesiarum rectoribus seu curatis integraliter exhibenda plenius continetur.
    Nos vero ex parte dilectorum filiorum .. prioris et fratrum Predicatorum ac .. guardiani et fratrum Minorum Esculanorum fuit expositum coram nobis, quod, cum idem predecessor super observatione dicte constitutionis ad instantiam rectorum seu curatorum, presbyterorum et clericorum parrochialium ecclesiarum Esculane civitatis et diocesis suas tibi certi tenoris litteras direxisset, tu eisdem priori, guardiano et fratribus Esculanis plura gravamina contra justitiam intulisti, ac postmodum vices tuas in hac parte non tamen totaliter dilecto filio Jacobo, priori sancti Salvatoris ad Vallem Esculanam, commisisti, qui talis commissionis pretextu priorem, guardianum et fratres Esculanos predictos multipliciter contra justitiam aggravans, diversas in eos excommunicationum et interdicti sententias pro sue voluntatis libito promulgavit, propter que ex parte ipsorum fuit ad Sedem Apostolicam appellatum.
    Cum autem super hiis omnibus ex parte dictorum prioris, guardiani et fratrum Esculanorum ad nos habitus sit recursus, nos quieti partium providere ac obviare scandalis, que premissorum occasione dicuntur in illis partibus exoriri, salubriter intendentes ac propterea potestatem, tibi in eisdem litteris et per te dicto priori sancti Salvatoris traditam, totumque negotium ad examen apostolicum revocantes, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus super hiis ulterius per te vel alium seu alios nullatenus presumas procedere, quin potius eidem subdelegato tuo inhibere procures, ne se de hiis quomodolibet intromittat.
    Nos enim nichilominus exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hoc a quoquam contigerit attemptari ; omnes vero sententias latas et processus habitos super hiis per te vel subdelegatum eundem omnemque ipsius sententiarum et processuum effectum suspendimus, usque ad Apostolice Sedis beneplacitum voluntatis.
    Datum Laterani, II kalendas decembris, anno primo.

  •  
    a. suppléez audiendis après confessionibus

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160227 (aposcripta-12662), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160227 (mise à jour : 01/03/2021).