« aposcripta-12661 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    L'archevêque-élu de Salerne

  •  
    III kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/29

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Tempus consecrationis electi Salernitani usque ad festum apostolorum Petri et Pauli proxime venturum prorogat, indulgetque eidem electo ut non obstante prorogatione praedicta administrationi diocesis suae valeat interim consulere [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 193, fol. 48v.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 212.

  •  
    Dilecto filio Guillelmo, electo Salernitano.
    Dilecto filio Guillelmo, electo Salernitano. Dum ad personam tuam nobis ob tuorum exigentiam meritorum acceptam vertimus considerationis intuitum, illam quantum cum Deo possumus libenter prosequimur favoribus et gratiis oportunis.
    Ex tenore siquidem tue petitionis accepimus quod, cum tu olim pro negotiis dilecti filii nobilis viri R[oberti], ducis Calabrie, personaliter occupatus tue consecrationis munus comode recipere non valeres, felicis recordationis B[onifatius] papa VIIIus, predecessor noster, volens tibi super hoc salubriter providere, tempus dicte consecrationis ad suum beneplacitum prorogavit.
    Cum autem dicti ducis obsequiis utiliter occuperis, propter quod munus ad presens non posses recipere supradictum, nos tibi super hoc providere volentes, tuis supplicationibus inclinati, predictum tempus consecrationis usque ad festum beatorum apostolorum Petri et Pauli proxime venturum auctoritate apostolica prorogamus, quacumque constitutione contraria non obstante, tibi nichilominus eadem auctoritate de uberioris dono gratie indulgentes, ut quicumque antistes catholicus gratiam et comunionem obtinens dicte Sedis, quem super hoc duxeris requirendum, ascitis et in hoc assistentibus duobus vel tribus episcopis illarum partium similem gratiam et comunionem habentibus, tibi possit munus impendere memoratum.
    Volumus tamen quod, donec dictum munus receperis, taliter de administratione ecclesie predicte Salernitane provideas, quod ipsa interim spiritualibus non fraudetur nec in temporalibus detrimentum propterea patiatur.
    Nulli ergo etc., nostre prorogationis et concessionis, etc.
    Datum Laterani, III kalendas decembris, anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160226 (aposcripta-12661), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160226 (mise à jour : 01/03/2021).