« aposcripta-12660 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    L'archiprêtre de l'église San Fidenzio di Meiano, diocèse de Padoue, et le chanoine de Padoue Roberto de Robertis

  •  
    III kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/29

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Cum frater Benignus ex ordine Praedicatorum, qui se asserit in Vicentina atque Paduana civitatibus inquisitorem haereticae pravitatis, diversos processus fecisset contra quendam civem Paduanum ac in eum excommunicationis sententiam promulgasset, fuit super hoc ab eodem cive ad summum pontificem appellatum. Concesso igitur partibus auditore, Benedictus mandat executoribus infradictis, ut praefato inquisitori diem dicant ad comparendum coram apostolica Sede causam acturo de praemissis [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 157, fol. 38.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 169.

  •  
    Dilectis filiis .. archipresbytero ecclesie sancti Fidentii de Meiano, Paduane diocesis, et Roberto de Robertis, canonico Paduano.
    Petitio Mascate de Masceris jurisperiti, civis Paduani, nobis exhibita continebat quod, olima frater Benignus, ordinis Predicatorum, qui se asserit in Paduana et Vicentina civitatibus et diocesibus vel earum districtibus inquisitorem heretice pravitatis, occasione cujusdam summe pecunie, quam ab ipso exigere conabatur indebite, contra eum diversos fecisset processus ac in ipsum propterea excommunicationis sententiam promulgasset, idem Mascarab ab hujusmodi sententia et processibus aliisque gravaminibus per ipsum illatis eidem ad Sedem apostolicam appellavit.
    Nos quoque, negotium cordi gerentes hujusmodi et volentes ut apud apostolicam Sedem finem debitum consequatur, dilectum filium magistrum Guidoctum de Mediolano, archidiaconum Pergamensem, capellanum nostrum ac auditorem causarum nostri palatii, super hiis, quanquam negotium ipsum per appellationem predictam non sit ad Sedem apostolicam devolutum nec de sui natura apud Sedem ipsam tractari debeat vel etiam terminari, ex certa scientia concessimus partibus auditorem.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus eundem fratrem Benignum, per vos vel alium seu alios ex parte nostra peremptorie citare curetis, ut infra unius mensis spatium post citationem hujusmodi, cum omnibus actis, juribus et munimentis suis negotium ipsum contingentibus per se vel per procuratorem ydoneum apostolico conspectui se presentet, facturus et recepturus super premissis quod ordo dictaverit rationis. Diem vero hujusmodi citationis et formam, etc.
    Datum Laterani, III kalendas decembris, anno primo.

  •  
    (a) Suppléez cum avant olim.
  •  
    (b) sic.

  •  
    Inconnue de Potthast.
    Inquisition.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160225 (aposcripta-12660), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160225 (mise à jour : 01/03/2021).