« aposcripta-12657 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    Le roi d'Angleterre Henri II

  •  
    II die decembris, anno primo

  •  
    1159/12/02

  •  
    Rome

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    [FAUX] Ad Henricum regem Anglorum, de Thoma Bequet, sed omnino spuria habenda [Giles].

  •  
    [n.c.] n. c.

  •  
    Ici reprise de PL 200, d'après Giles.

  •  
    Giles, Gilberti Foliot Epist., II, p. 109 [en ligne].

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, excellentissimo principi Christianissimoque filio suo domino regi, collegio Cant. et omnibus archiepiscopis et episcopis in eodem collegio existentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sancta et catholica mater Ecclesia suo sponso, qui Christus est, ineffabilis amoris dulcedine copulata, suscepit ab ipso dotes amplissimas, gratiarum ubertate fecundas, et specialiter inter eas beneficium libertatis. Voluit enim per amabilem sponsam ejus libero fidelibus praeesse dominio; ut haberet potestatem in singulos velut in filios more matris, cunctique ipsam reverentia filiali tanquam universalem matrem et dominam honorarent. Haec est enim dilecta sua arca, in quam cor ejus tam die quam nocte invigilat indefesse. Hic est hortus illius fertilis, in cujus suavitatis odore praecipue delectatur. Quis itaque non verebitur illam offendere vel injuriis provocare ? Quis credere poterit sponsum in sponsae contumelia graviter non offendi ? Quis violator Ecclesiae libertatis contra Deum et hominem quavis defensione protegitur; ut supernae virtutis malleo comminui in pulverem nequeat et favillam? Habet enim mater Ecclesia unde vehementer doleat, unde dolorem clamoribus exprimat, plena querelis; utpote gravibus injuriis lacessita et enormibus collisa sceleribus et jacturis. Dolet, inquam, nec mirandum; inspicit quia qui forent ejus chari, facti sunt ejus inimici. Et qui suxerunt ipsius ubera, materni lactis refecti dulcedine, amaritudinis calicem illam compellunt, proh dolor ! degustare. Qui fecundati per ipsam grandium ubertate bonorum, hostilibus eam provocare conatibus, et libertatem ejus, quantum in eis est, deprimere non verentur. O ingratitudinis damnabile vitium, res ingrata superis et terrenis, infesta res; quia omnis lex sacrosanctae Ecclesiae confunditur, dum sic matrem filii vilipendent! Hanc profecto querelam de quodam Thoma Cantuariensi archiepiscopo per litteras vestras ad sedem apostolicam destinatas inspeximus ; et in illis reperimus, quod sine consilio vestro renuntiarit juri suo ; et factus est fatuus in aula regis. Et quia renuntiare non debuisset sine licentia nostra speciali; cum in juribus cautum sit, quod est unus casus specialis summo pontifici reservatus ; quamvis per Simoniam, ut dicitur, fuerit electus ; ideo conscientiam de puritate commendamus, et scrupulosam reprehendimus curiositatem.
    Ne vero religionis puritas confusa succumberet, vel Simoniae pravitas effugeret impunita ; ab omni ordine ecclesiastico et archiepiscopatu illum degradamus, et stultissimum declaramus; mandantes vobis sub poena excommunicationis majoris, quatenus poenam condignam eidem imponatis ; scilicet ut in arcto monasterio recludatur, ibidem perpetuam poenitentiam peracturus. Quapropter tibi, fili charissime, praecipimus ut illum de tua curia expellas ; quia indecens est, ut qui fuerat metropolitanus in tali sacro collegio et inter religiosos conversatus, esset joculator sive histrio in tua praesentia. Insuper, fili charissime, si episcopi tui regni in nostro mandato apostolico et archiepiscopatu nimis negligentes, quod absit! exstiterint ; volumus, quod manus adjutrices extendas ad sustentandam Romanae Ecclesiae libertatem; et sic obtinebis apostolicam benedictionem; quia post sententiam latam si incorrigibiles perstiterint, sacrosancta Ecclesia non potest ultra facere nisi invocare brachium saeculare. Ulterius, fili dilectissime, ad aures nostras pervenit, quod alius loco praedicti archiepiscopi successit, et plura enormia et sinistra in tuam personam illustrissimam lingua vulgari publice praedicabat; et similiter apostolico consilio inconsulto et ante pallii missionem sacros ordines ministrabat. Unde visum est nobis, quia non voluntate papali, nec etiam potestate regali rite fuerat electus, sed contra omnium voluntates regentium similiter et habentium interesse. Unde bene possumus per istum, quod est in titulo illo de clerico per saltum promoto; quia non fuerat electus loco sacro scilicet de claustro, ut honestum erat, nec de episcopo ad archipraesulis dignitatem, sed quod dolendum est, de custode carceris in archiepiscopum. Sed, quamvis ordo in electione non servabatur, electionem illam apostolica auctoritate cassamus, irritamus et annihilamus; et pro sua inani electione illum excommunicamus, et ad praesentiam nostram personaliter jam citamus. Praeterea secundum fratrum nostrorum consilium secum gratiose volumus dispensare; scilicet ut cum commensalibus et sibi servientibus administrationem et communicationem interim jam habeat usque quo poterit ad sedem apostolicam viam commode arripere; mandantes, quatenus quam cito poterit apostolico conspectui se ipsum praesentet. Sciens pro certo, nisi specialis illa dilectio, quam ad personam suam habuimus et habemus, justum motum animi nostri temperaret, poena docente cognosceret, quantum excesserit, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali praesumpserat archiepiscopatus officium usurpare.
    Scriptum Romae, II die mensis Decembris, et nostri apostolatus anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160222 (aposcripta-12657), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160222 (mise à jour : 28/02/2021).