« aposcripta-12653 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    L'archevêque de Lund, Isarn

  •  
    VII idus novembris, anno primo

  •  
    1303/11/07

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ei plenam concedit facultatem absolvendi regem Datiae ejusque fratrem nec non eorum fautores, qui, pro violenta injectione manuum in Lundensem archiepiscopum et Lundensis ecclesiae praepositum ac pro eorumdem illicita detentione, olim excomunicationis sententiam incurrerant [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 51, n. 27, fol. 8.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 27.

  •  
    Venerabili fratri I[sarno], archiepiscopo Lundensi, Suetie primati.
    Romane matris Ecclesie multa benignitas illum erga filios benivolentie servat affectum, ut non solum hiis, quos repperit in sua devotione constantes, maternum sinum clementer expandat, sed et illos, qui se ab excessibus retrahentes ad gremium ipsius confugiunt, a sua gratia non repellat.
    Ex parte siquidem magnifici principis Erici, regis Datie illustris, Christofori, fratris ejus, et quorumdam eorum complicium, consiliariorum, sequatium et fautorum in hac parte fuit expositum coram nobis, quod rex, Christoforus, consiliarii, complices et fautores predicti pro eo, quod ipsi venerabilem fratrem nostrum Johannem Rigensem, tunc Lundensem archiepiscopum, antecessorem tuum, ac quondam Jacobum, prepositum ecclesie Lundensis, ceperunt et captos aliquandiu tenuerunt seu capi et detineri fecerunt et quia etiam super hiis, eodem preposito viam universe carnis ingresso, satisfacere predecessori et ecclesie prelibatis per tempora recusarunt, plurium excommunicationum sententiis, prolatis tam a canone quam ab homine, auctoritate Sedis apostolice, sunt astricti ac terre ipsorum regis et fratris ecclesiastico subjacent interdicto.
    Licet autem felicis recordationis Bonifatius papa VIIIus, predecessor noster, ad ipsius regis supplicantis instantiam volens super hiis regi et aliis supradictis de salutari remedio providere, tibi tunc archipresbytero Carcassonensi, capellano suo, quem ad partes illas pro quibusdam negotiis destinarat, super hujusmodi negotio suas certi tenoris litteras duxerit dirigendas, tu tamen postmodum de partibus eisdem recedens non fuisti, que tibi in eisdem mandabantur licteris, exequutus. Quare ex parte ipsorum regis, Christofori et aliorum predictorum nobis extitit supplicatum, ut, cum ipsi tam tibi quam ecclesie predicte super hiis omnibus, juxta quandam ordinationem ab eodem predecessore B[onifatio] super hoc editam, satisfecerint, providere eis de absolutionis beneficio de benignitate apostolica mandaremus.
    Quia vero tu regis, Christofori et aliorum predictorum salutem affectas, fraternitati tue, de qua fiduciam gerimus in Domino specialem, absolvendi per te vel alium seu alios auctoritate nostra, juxta formam Ecclesie, ab excommunicatione predicta regem, Christoforum et alios excommunicatos predictos, cum ab eis fueris super hoc humiliter requisitus, si, ut premittitur, hujusmodi satisfactionem impenderunt, alioquin, cum eam duxerint impendendam, nec non interdictum hujusmodi relaxandi, injuncta predictis omnibus pro modo culpe penitentia salutari, prout secundum Deum animarum ipsorum saluti videris expedire, plenam et liberam concedimus auctoritate presentium facultatem.
    Datum Laterani, VII idus novembris, anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160218 (aposcripta-12653), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160218 (mise à jour : 28/02/2021).