« aposcripta-12637 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Le prieur et la communauté des ermites de Santa Cruce de Fontaine d'Avellano, OSB, diocèse de Gubbio

  •  
    Kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/12/01

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Priori et conventui heremi s. Crucis Fontis Avellanae, ordinis s. Benedicti, Eugubinae diocesis, concedit facultatem faciendi deferre et pertrahi ex provinciis Sedi Apostolicae subjectis res pro victu et vestitu suo ac familiae suae necessarias, absque contradictione aliqua et cujusvis solutione pedagii [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 79, fol. 22 v.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 83.

  •  
    Giovanni Benedetto Mittarelli, Annales camaldulenses ordinis Sancti Benedicti, Venise, J.-B. Pasquali, 1755-1773, 9 vol., t. V, app., p. 378 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 25308 [en ligne].

  •  
    .. priori et conventui heremi sancte Crucis Fontis Avellane, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Benedicti, Eugubine diocesis.
    Ordo vester divinitus institutus inter ceteras sacras religiones Deo et apostolice Sedi devotas claret devotione conspicua, viros beate vite producens cultores catholice Fidei, qui sibi per vite meritum et aliis proficiunt per exemplum. Quapropter nos ordinem ipsum ejusque personas sinceris affectibus prosequentes, eorum libenter promovemus comoda et oportunitatibus subvenimus.
    Sane petitio vestra nuper nobis exhibita continebat, quod vestra heremus adeo est in loco sterili et arrido constituta, quod parum aut nichil ibidem pro substentatione vestra de rebus victualibus habere potestis, nisi de locis aliis ad heremum predictam spectantibus, et maxime in Anconitane Marchie, Romandiole, Tuscie ac ducatus Spoletani provinciis seu partibus constitutis, ad eandem heremum hujusmodi victualia deferantur. Cum autem nonnulla communia civitatum, castrorum et aliorum locorum provinciarum ac partium earumdem non attendentia, quod ecclesie et ecclesiastice persone ac bona et res ipsarum a secularium personarum coactionibus et exactionibus sunt immunes, pretextu statutorum et ordinationum, que pro tempore faciunt de rebus et victualibus extra easdem civitates et castra et eorum districtus et territoria non extrahendis, frequentius vos impediant et perturbent quominus victualia vestra de locis et terris ipsorum extrahi et ad prefatam asportari heremum facere valeatis, ac nichilominus pro rebus et victualibus, que aliquando ad dictam heremum inde pro sustentatione vestra deferri facitis, ad solvendum pedagia vos compellant, provideri vobis super hoc per Apostolice Sedis providentiam humiliter implorastis.
    Nos igitur, vobis super hujusmodi vestris oportunitatibus pio compatientes affectu et volentes indigentie vestre favorabiliter subvenire, vobis ut, non obstantibus quibuslibet statutis, que in aliquibus dictarum provinciarum partibus prostime vulgariter nuncupari dicuntur, factis et faciendis et quibuscumque consuetudinibus ipsarum provinciarum et partium seu quorumcumque civitatum castrorum et locorum constitutorum in eis, de hujusmodi locis, ad vos et heremum predictam spectantibus, res ad vos et ipsam heremum pertinentes ex eis pro victu et vestitu vestro et familie vestre necessarias, absque contradictione aliqua et cujusvis solutione pedagii, deferre ac deferri facere sine fraude tamen et dolo libere valeatis, concedimus auctoritate presentium liberam de speciali gratia potestatem.
    Nulli ergo etc., nostre concessionis etc.
    Datum Laterani, kalendas decembris, anno primo.

    In eundem modum .. sancti Laurentii in Campo et .. sancti Angeli de Claserna ac .. sancti Miliani, Fanensis et Eugubine diocesium, monasteriorum abbatibus.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160202 (aposcripta-12637), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160202 (mise à jour : 18/03/2021).