« aposcripta-12636 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Le roi de Trinacrie Frédéric

  •  
    II kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/30

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Frederico, regi Trinacriae, opprobrat quod in litteris suis, quas summo futuro pontifici per specialem nuntium destinaverat, se regem Siciliae nominat et in data litterarum earumdem annum regni sui octavum computat et describit [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 14, fol. 201v.

  •  
    Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 1112.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 25307 [en ligne].

  •  
    Carissimo in Christo filio Frederico, regi Trinacrie illustri.
    Vide, fili carissime, quod admirationis haberemus causam, nisi nostra teneret opinio quod non adverterit sinceritas regia et nobilitati non perpenderit amica simplicitas, quod in sequentibus excederes et in eis modestiam debitam non servares.
    Tu siquidem in litteris tuis quas summo futuro pontifici per nobilem virum Conradum de Auria, admiratum tuum et consiliarium, destinasti et etiam alibi aliter te, quam tibi liceat per conventiones inter te et carissimun filium nostrum C[arolum], regem Sicilie, in pace habita et per dilectos filios Hugettum de Ampuria comitem, Fredericum de Ancisa magistrum rationalem, et Bartholomeum de Insula judicem tue magne curie, ad id nuntios tuos, in scriptis pie memorie B[onifatio] predecessori nostro oblatas et ab eo confirmari petitas ac secundum petitionem eorum ab eodem predecessore etiam confirmatas, appellas ; tu regni tui in data litterarum ipsarum annum octavum nominas et describis.
    Certe credimus quod principum more litteras tuas non videas ; credimus quod id tibi non fuerit indicatum. Sed quia ex debito pastoralis officii, quod nobis incumbit, tui et Christianorum omnium iminet cura ac te quadam speciali dilectione diligimus et prosequi intendimus favoribus oportunis, notificamus benivolentie tue ea tibi non esse licita nec decere. Itaque primum non licet, quia quod tibi semel in hoc placuit amplius displicere non debet ; secundum vero, si ex certa scientia faceres, quid concludat diligenter adverte: quia cum ex pluribus causis dominium, proprietas, aut jus in re una nequeat obtineri, quamvis possit aliquid ex causis plurimis possideri, tu nominando regni tui annum octavum, quod jus in re seu proprietatem denotat, apostolicam munificentiam in hujusmodi confirmatione gratis exhibitam renuis et gratiam Romane Ecclesie, tue et insule Sicilie domine, secundum quam annus regni tui in veritate primitus existit, excludis ipsamque contemnis, a vitioso ingressu nichilominus annos computans et initio violento describens, ex quo videtur quod a nemine vel a te ipso non a Romana Ecclesia velis memoratam insulam detinere. Attende si in hiis devotio dictis professa litteris comprobetur ; considera si hujusmodi actibus earum verba concordent ; sume igitur sanum, amantissime fili, consilium ; verba patris ausculta et inclina in ejus parabolas aures tuas, sic te in premissis et aliis votis conformando Ecclesie, quod tua semper ‒ quod optamus ‒ ad eandem Ecclesiam crescat devotio nosque propterea ad tua prosequendum beneplacita provocemur.
    Datum Laterani, II kalendas decembris, anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160201 (aposcripta-12636), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160201 (mise à jour : 18/03/2021).