« aposcripta-12633 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Les recteurs et les écoliers de la maison in Puketoft de Ribe (Danemark)

  •  
    XII kalendas decembris, anno primo

  •  
    1303/11/20

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Rectori et scholaribus domus in Puketofft Ripensi, quam Christiernus episcopus Ripensis ad usum pauperum scholarium de facultatibus et redditibus suis constuxerat et dotaverat, parochialem ecclesiam Henne ab eodem episcopo eis concessam auctoritate apostolica confirmat [Potthast].
    Pave Benedikt 11. stadfæster biskop Kristian af Ribes oprettelse af skolen Puggaard i Ribe [Dipl. Dan.]

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 51, n. 53, fol. 16.

  •  
    Ici reprise de Dipl. Dan. 2. rk. IV, n. 291, numérisée par le projet Middelalderbyen [en ligne].

  •  
    Terpager, Ripae Cimbr., p. 469.
  •  
    Charles Grandjean, Le registre de Benoît XIV, n. 53.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 25304 [en ligne].

  •  
    Benedictus episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis .. rectori et scolaribus domus in Puketoft Ripensi salutem et apostolicam benedictionem.
    Pietatis opera que in domo uestra iugiter exercentur exposcunt ut in his que digne deposcitis uobis fauorabiliter annuamus. Peticio siquidem uestra nobis exhibita continebat quod dudum uenerabilis frater noster Cristiarnus episcopus Ripensis pia ductus intentione domum uestram ad usum paupeum scolarium capescere cupientium sciencie margaritam de facultatibus et redditibus suis fecit construi et dotauit in qua per dei graciam sic exercentur opera caritatis quod ex ipsius prouentibus uiginti pauperes scolares disciplinis scotasticis insistentes continuis temporibus congrue sustentantur. Postmodum uero idem episcopus uobis parrochialem ecclesiam Haening Ripensis diocesis tunc uacantem nullique alii de iure debitam ad ipsius episcopi collationem libere pertinentem cum suis iuribus et pertinentiis sui capituli ad id accedente consensu in usus proprios conccssit pro incumbentibus uobis expensarum oneribus comodius supportandis reseruata de ipsius prouentibus pro uicario in eadem ecclesia perpetuo seruituro congrua porcione. Ac postmodum uenerabilis frater noster .. archiepiscopus Lundensis loci metropolitanus que ab eodem episcopo acta fuerant in premissis auctoritate metropolitica confirmauit prout ex ipsius episcopi assertione accepimus et in eorundem archiepiscopi episcopi et capituli patentibus litteris inde confectis hec plenius continentur.
    Nos itaque, uestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem episcopo pie ac prouide in premissis actum est ratum et gratum habentes illud auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio commummus.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringer uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
    Datum Laterani, XII kalendas decembris, anno primo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160198 (aposcripta-12633), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160198 (mise à jour : 19/03/2021).