« aposcripta-12583 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le frère de l'ordre des Mineurs Leonardo de Esculo
  •  
    L'évêque, le chapitre et le clergé de la cité et du diocèse de Gubbio

  •  
    VII kalendas augusti, anno secundo

  •  
    1266/07/26

  •  
    Viterbe

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Fratrem Leonardum de Esculo ord. Minor. Eugubino episcopo qui morbo paralytico est gravatus in coadiutorem destinat [Potthast].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, n. 107, fol. 90.

  •  
    Ici reprise de Giovanni Giacinto Sbaraglia, Bullarium Franciscanum Romanorum pontificum constitutiones, epistolas ac diplomata continens, Rome, 1759-1768, 4 vol., t. III, n. 93-94, p. 92-93.

  •  
    Luke Wadding, Annales Minorum, Rome, 1731, 12 vol., t. IV, 267.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19757 (avec erreur sur le destinataire) [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 350, d’après R.

  •  
    Dilecto filio fratri Leonardo de Esculo, prdinis Minorum, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sicut nostris auribus est relatum, venerabilis frater noster episcopus Eugubinus adeo morbo paralytico est gravatus ut membrorum suorum destitutus officio sibimet gravis et ecclesiae Eugubinae ad exequendum pastorale officium fere inutilis sit effectus. Et licet propter hoc olim Sedes apostolica venerabilem fratrem nostrum episcopum Aversanum, tunc propter malitiam temporis residere in sua Ecclesia nequeuntem, in coadjutorem dicto Eugubino episcopo deputasset ; quia tamen idem Aversanus episcopus restituta pace in Regno Sicilae ad praefatam Ecclesiam suam est reversus ; idem episcopus Eugubinus absque coadjutore remansit.
    Hinc est quod nos te, de cujus circumspectione et industria et conversatione honesta nobis laudabile testimonium fuit perhibitum, eidem Eugubino episcopo, reservata sibi collatione beneficiorum libera, in coadjutorem duximus deputandum, discretioni tuae per apostolica scripta mandantes quatenus ipsius Ecclesiae Eugubinae curam tamquam ejusdem Eugubini episcopi coadjutor in spiritualibus et temporalibus ita geras sollicite ac prudenter quod dignam Deo possis exinde rationem reddere nosque diligentiae tuae studium possimus merito commendare.
    Datum viterbii, VII kalendas augusti, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160150 (aposcripta-12583), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160150 (mise à jour : 24/02/2021).