« aposcripta-12539 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le cardinal-diacre de S. Adriano Ottobono, légat du Siège apostolique

  •  
    Idibus septembris, anno primo

  •  
    1265/09/13

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ei mandat ut tam Leolinum, principem Wallie, quam alios Anglie et Francie regnorum nobiles et communitates, ab omnibus juramentis, quibus Simoni de Monteforti, comiti de Leicestrie, ejusque fautoribus teneantur, absolvat ; eos autem qui sic absoluti eidem Symoni favere presumpserint, excommunicet [Jordan].

  •  
    [Expédition] E. ROYAUME-UNI, Public Record Office SC7/10/14. Bulla cum filo canapis.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, c. 17, fol. 62v.

  •  
    Ici reprise de Jordan, Les registres de Clément IV, n. 232.

  •  
    Janet Sayers, Original papal documents in England and Wales from the accession of Pope Innocent III to the death of Pope Benedict XI (1198-1304), Oxford : Oxford university press, 1999, n. 710, d'après E.

  •  
    Eidem cardinali.
    Per nobilem virum...
    Tamen nobilis vir Leolinus, princeps Wallie, ac nonnulli nobiles predicti et Francie regnorum, aliorumque partium, memoratis Symoni et magnatibus, factis cum eis confederationibus, et colligationibus initis, et super hoc prestitis juramentis, adherere presumunt, in suarum periculum animarum, et ecclesiastice censure contemptum.
    Nos autem, cupientes adherentes ipsos a tanti erroris invio ad rectitudinis semitas revocare, mandamus quatinus eumdem principem necnon et universos comites, barones, locorum communitates, ac alios quoscunque nobiles et alios ipsius et Francie regnorum, seu de Ibernia et Wallia, ac aliarum quarumcunque provinciarum seu terrarum, ab omnibus juramentis prestitis et promissionibus quibuscunque eidem Symoni comiti vel sibi adherentibus, ac vassallos quoscunque Symonis comitis et adherentium predictorum, a fidelitate sive homagio, quibus eis cum juramento vel sine juramento tenentur astricti, absolvas ; ita quod hujusmodi vassalli ipsis, quamdiu in hujusmodi rebellione persistent, intendere vel obedire minime teneantur.
    Si vero tales, postquam a juramentis, promissionibus, fidelitate ac homagio hujusmodi fuerint absoluti, Symoni comiti et adherentibus predictis favere presumpserint, vel ipsis prestare consilium, auxilium vel favorem, in ipsos excommunicationis feras sententiam, faciens eos usque ad satisfactionem condignam etc. ut in alia usque in finem.
    Datum Perusii, idus septembris, anno primo.

  •  
    Inconnue de Potthast.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160109 (aposcripta-12539), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160109 (mise à jour : 22/02/2021).