« aposcripta-12499 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le cardinal-évêque d'Albano Raoul, légat du Siège apostolique

  •  
    V kalendas julii, anno secundo

  •  
    1266/06/27

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Rodulpho] episcopo Albanensi Sedis apostolicae legato mandat, ut fratrem Theobaldum dictum Sarracenum ord. Minor. ecclesiae Cannensi praeficiat in episcopum [Potthast]

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 32, n. 87, fol. 82.

  •  
    Ici reprise de Giovanni Giacinto Sbaraglia, Bullarium Franciscanum Romanorum pontificum constitutiones, epistolas ac diplomata continens, Rome, 1759-1768, 4 vol., t. III, n. 90, p. 90-91.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19713 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 330, d’après R.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo Albanensi, apostolicae Sedis legato , salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii .. archidiaconus et capitulum ecclesiæ Cannen. humiliter petiverunt a nobis ut cum ecclesia ipsa dudum fuerit pastoris solatio destituta et ipsi propter inhibitionem quam olim Sedes apostolica ne capitula ecclesiarum cathedralium et conventualium vacantium regni Siciliæe per electionem, postulationem aut nominationem aliquam sibi, et eisdem ecclesiis de praelatis providere praesumerent, edidit nequiverint sibi et prædictæ ecclesiæ per electionem canonicam more solito consulere de pastore ; dilectum filium fratrem Theobaldum dictum Sarracenum, ordinis Minorum, virum, ut asserunt, in spiritualibus providum et temporalibus circumspectum, morum honestate decorum et litterarum scientia præditum, quem propter suæ probitatis merita universi ecclesiæ prædictæ canonici in eorum prælatum unanimiter habere desiderant ; ipsis, et eidem ecclesiæ, ne propter vacationem diutinam deformationis perferat detrimenta, in episcopum et pastorem de solita Sedis prædictæ clementia præficere curaremus.
    Sane debita meditatione pensantes, quod cum de provisionibus ecclesiarum vacantium, et specialiter Cathedralium agitur, adhiberi debet attentionis maturæ studium ; ut eædem ecclesiæ votivæ consequantur consolationis effectum ; illorum votis de dicto fratre Theobaldo annuere conscientia salva nequivimus ; cum de ipso nullam notitiam habeamus. Quia verò super provisione ipsius ecclesiæ securius et utilius procedere poteris pro eo, quod tibi utpote in vicino posito plenius constare poterit de præfati fratris Theobaldi, seu aliarum personarum tantæ dignitati congruentium meritis, et omnibus circumstantiis opportunis ; fraternitati tuæ, de cujus industria probata plene confidimus, per apostolica scripta mandamus, quatenus præfatum fratrem Theobaldum, si ei ad hoc propria merita suffragantur ; alioquin aliam personam idoneam, de qua expedire cognoveris, præficias auctoritate nostra eidem ecclesiæ in episcopum et pastorem, faciens ab archidiacono et capitulo prædictis ac clero civitatis et dioecesis Cannen. obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
    Datum Viterbii, V kalendas julii, pontificatus nostri anno secundo.

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160068 (aposcripta-12499), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160068 (mise à jour : 17/02/2021).