« aposcripta-12477 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le prieur provincial des Prêcheurs en Provence

  •  
    Laterani X kalend(as) maii, pontificatus notri anno septimo

  •  
    1233/04/22

  •  
    Laterano

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Gregorio IX incarica il priore provinciale dei Predicatori in Provenza di scegliere alcuni
    frati idonei per procedere contro gli eretici secondo la normativa papale.

  •  
    [Autre copie médiévale] Copia autentica del 6 dicembre 1242 in Marseille, Archives départementales des Bouchesdu-Rhône, 22 H 1, n. 5 [B]. Per l’autentica di [B], si veda n. 46
  •  
    Copia semplice del 1707 in AGOP, XIV Liber M, cc. 600r-600v. [C]. Ed: Bullarium Praedicatorum, I, n.72; Dossat, Les crises, n. 2.

  •  
    Ici reprise d'Alessandro Sala, Lo sviluppo dell'inquisitio haereticae pravitatis nelle lettere di Gregorio IX (1227-1241), thèse de doctorat, Università degli studi di Milano, 2015-2016, 2 vol., II, n. 48, p. 299, d'après E.

  •  
    Potthast n.9155

  •  
    Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio priori provinciali fratrum ordinis Predicatorum Provincie, salutem et apostolicam benedictionem. Ille humani generis pervicax inimicus, omnium malorum incentor quem de suppremis ad ima superbia sua prostravit, non contentus quod sue fraudis nequitia homines produxit ad casum erumnis et miseriis applicandum, callide eum nititur pestiferis retibus irretire, astute sibi parans insidias ne resurgat locum a quo ceciderat obtenturus. Novissime autem diebus istis fidem nisus perfidia depravare per ministros suos iniquitatis operarios venena sparsit mortifera seditiose considerans, quod familiaris hostis sit efficax ad nocendum, qui quasi dulcia promittentes cauda pungunt ut scorpio, in aureo tandem calice Babilonis virus pestilentie infusuri. Licet enim heretici hactenus diutius latitantes sicut cancer serperent in occulto et velut vulpes latenter niterentur vineam Domini Sabaoth demoliri2 , iam tamen peccatis exigentibus, in aperto quasi equi parati ad prelium presumunt manifeste insurgere contra eam, in quibusdam locis publice predicando, querentes in cibum simplices et in predam edoctos, ac illaqueare nichilominus fideles quoslibet suis circumventionibus cupientes, facti magistri erroris, qui nunquam fuerunt discipuli veritatis. Unde expedit quod insurgatur viriliter contra eos, ut eorum omnino heresi confutata per totum vigeat fides Christi, nam corona sequetur premii tentationibus resistentes. Cum igitur dudum resplenduerit in Provincie partibus fida fides ac per hoc formidemus ibi potius animalia venenosa, ne forte simplices eorum callidis seductionibusa circumventi et astuti pravis circumventionibus periculose decepti in profundum deveniant peccatorum sicque violetur ibidem fidei firmamentum. Nos, qui circa horam undecimam inter operarios immo verius super operarios vinee Domini sumus a patrefamilias evangelico deputati3 , moniti voce sponsi capere vulpes parvulas que demoliri vineam Domini moliuntur4 et tacti dolore cordis intrinsecus5 , non valentes sustinere tantam contumeliam Creatoris ac volentes tot animarum periculis obviare, discretionem tuam rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica tibi scripta sub divini obtestatione iudicii districte precipiendo mandantes quatenus aliquos de fratribus tuis tibi commissis, in lege Domini eruditos, quos ad hoc idoneos esse noveris, ad partes tibi secundum tuum ordinem limitatas transmittas, qui, clero et populo convocatis, generalem predicationem faciant ubi commodius viderint expedire et adiunctis sibi discretis aliquibus ad hec solicitius exequenda, diligenti perquirant solicitudine de hereticis et etiam infamatis et, si quos culpabiles vel etiam infamatos invenerint, nisi examinati velint mandatis Ecclesie absolute obedire, procedant contra eos iuxta statuta nostra contra hereticos noviter promulgata, in receptatores, defensores et fautores hereticorum secundum eadem statuta nihilominus processuri. Si vero aliqui heretica labe penitus abiurata, ad ecclesiastica redire voluerint unitatem, ipsis iuxta formam Ecclesie beneficium absolutionis impendant et iniungant eis quod talibus consuevit iniungi, attentius provisuri ne qui videntur reverti sub palliata specie pietatis, impietatem committant et angelus Satane in lucis angelum se transformet6 . Propter quod statuta, que super hoc duximus promulganda, inspicere poterunt ab eorum insidiis secundum discretionem eis traditam a Domino precavere. Ad hec, ut super premissis omnibus officium sibi commissum, liberius possint et efficacius exercere, omnibus qui ad predicationem eorum accesserint in singulis stationibus viginti dies, illis vero qui ad impugnandum hereticos, fautores, receptatores et defensores eorum in munitionibus et castellis vel alios contra Ecclesia rebellantes, ipsis ex animo auxilium, consilium prestiterint vel favorem, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius authoritate confisi, tres annos de iniuncta sibi penitentia relaxamus. Et si qui ex hiis in prosecutione huiusmodi negotii forte decesserint, eis omnium peccatorum de quibus corde contriti ac ore confessi sunt, plenam veniam indulgemus. Ne vero aliquid fratribus ipsis desit ad predictum negotium prosequendum in contradictores et rebelles ecclesiasticam proferendi censuram, tenore presentium liberam eis concedimus facultatem Predicatores quoque questuarios quorum interest caritativa tantum subsidia simpliciter petere ac indulgentiam, si quam forsan habent, exponere a predicationis officio, quod ad ipsos nullatenus pertinet, compescendi censura simili eisdem nihilominus licentiam indulgemus. Dat(um) Laterani X kalend(as) maii, pontificatus notri anno septimo.

Informations

Acte

Ponzio Manon (Université Lumière de Lyon), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160027 (aposcripta-12477), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/160027 (mise à jour : 16/02/2021).