« aposcripta-10283 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Les podestats, recteurs, conseils et communautés des villes de Lombardie, de Romagne et de la Marche de Trévise

  •  
    V kalendas junii, anno nono

  •  
    1252/05/28

  •  
    Pérouse

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Constitutiones Innocentii IV contra haereticos et eorum complices, quas magistratus seculares eorumque officiales debent observare [Pegna].

  •  
    [n.c.] n.c.

  •  
    Nicolas Eymerich, Directorium inquisitorum, éd. Pegna, Rome, 1578, pars Litterae Apostolicae, p. 6-9 [en ligne] (ex archivo Inquisitionis Bononiensis).

  •  

  •  

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis potestatibus sive rectoribus, consiliis et communitatibus civitatum aliorumque locorum per Lombardiam, Romaniolam et Marchiam Trevisinam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad extirpanda de medio populi christiani heretice pravitatis zizania, que abundantius solito succreverunt, superseminante illa licentius his diebus hominis inimico1, tanto studiosius juxta commissam nobis solicitudinem insudare proponimus, quanto perniciosius negligeremus eadem, in necem catholici seminis, pervagari. Volentes autem ut adversus hujusmodi nequitie operarios consurgant stentque nobiscum Ecclesie filii ac orthodoxe fidei zelatores, constitutiones quasdam ad extirpationem heretice pestis edidimus a vobis ut fidelibus ejusdem fidei defensoribus exacta diligentia observandas, que seriatim inferius continentur. Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus singuli constitutiones easdem conscribi in vestris capitularibus facientes, nullis inde temporibus abolendas, secundum eas contra omnem heresim se adversus sanctam hanc Ecclesiam extollentem sine omissione aliqua procedatis ; alioquin dilectis filiis priori provinciali et fratribus inquitoribus heretice pravitatis ordinis Predicatorum in Lombardia, Marchia Trevisina et Romaniola damus nostris litteris in mandatis ut singulos vestrum ad id per excommunicationem in personas et interdictum in terram, appellatione remota, compellant.
    Constitutiones autem sunt he.
    I. Statuimus ut potestas seu rector qui civitati preest vel loco alii ad presens, aut pro tempore prefuerit in futurum, in Lombardia, Romaniola vel Marchia Trevisina juret precise et sine tenore aliquo attendere inviolabiliter et servare et facere ab omnibus observari toto tempore sui regiminis, tam in civitate vel loco sui regiminis quam in terris sue ditioni subjectis, omnes et singulas tam infrascriptas quam alias constitutiones et leges, tam canonicas quam civiles, editas contra hereticam pravitatem, et super his precise observandis recipiant a quibuslibet sibi in potestaria vel regimine succedentibus juramenta ; que qui prestare noluerint pro potestatibus vel rectoribus nullatenus habeantur et que ut potestates vel rectores fecerint nullam habeant penitus firmitatem nec ullus teneatur vel debeat sequi eos, etiamsi de sequela prestanda eis exhibuerit juramentum. Quod si potestas vel rector aliquis hec omnia et singula servare noluerit vel neglexerit, preter notam perjurii et perpetue jacturam infamie ducentarum marcarum penam incurrat, que irremissabiliter exigantur ab eo et in utilitatem communis integra convertantur ; et nihilominus ut perjurus et infamis et tanquam hereticorum fautor, de fide suspectus, officio et honore sui regiminis spolietur, nec ulterius potestas seu rector in aliquo habeatur aut de cetero ad aliquam dignitatem vel officium publicum nullatenus assumatur.
    II. Idem quoque potestas seu rector cujuslibet civitatis vel loci in principio sui regiminis, in publica concione more solito congregata, banno civitatis vel loci supponat tanquam pro maleficio omnes hereticos utriusque sexus quocumque nomine censeantur, et teneatur bannum hujusmodi a suis predecessoribus positum confirmare. Precipue autem quod nullus hereticus vel heretica de cetero habitet vel moretur vel subsistat in civitate seu aliquo loco jurisdictionis aut districtius ejusdem ; et quicumque ipsum vel ipsam invenerit, libere capiat et capere possit impune et omnes res ipsius vel ipsorum eis licenter auferre, que sint auferentium pleno jure, nisi auferentes hujusmodi sint in officio constituti.
    III. Idem quoque potestas seu rector infra tertium diem post introitum regiminis sui duodecim viros probos et catholicos et duos notarios et duos servitores vel quotquot fuerint necessarii instituere teneatur, quos diocesanus, si presens extiterit et interesse voluerit, et duo fratres Predicatores et duo Minores ad hoc a suis prioribus, si conventus ibi fuerint eorumdem ordinum, deputati, duxerint eligendos.
    IV. Instituti autem hujusmodi et electi possint et debeant hereticos et hereticas capere et eorum bona illis auferre et facere auferri per alios et procurare hec tam in civitate quam in tota ejus jurisdictione atque districtu plenarie adimpleri et eos ducere et duci facere in potestatem diocesani vel vicariorum ejusdem.
    V. Teneatur autem potestas seu rector quilibet in expensis communis cui preest facere duci eosdem hereticos ita captos, quocumque diocesanus vel ejus vicarii seu inquisitores vel inquisitor in jurisdictione vel districtu diocesani episcopi seu civitatis vel loci voluerit illos duci.
    VI. Officialibus vero predictis plena fides de his omnibus habeatur que ad eorum officium pertinere noscuntur, sine aliquo specialiter prestito juramento, probatione aliqua in contrarium non admissa ubi duo vel tres vel plures presentes fuerint ex eisdem.
    VII. Porro cum officiales hujusmodi eliguntur, jurent hec omnia exequi fideliter et pro posse ac super his semper meram dicere veritatem; quibus ab omnibus in his que ad officium eorum pertinent plenius parcatur.
    VIII. Et tam dicti duodecim quam servitores et notarii pretaxati, simul vel divisim, plenariam precipiendi sub pena et banno que ad officium suum pertinent habeant potestatem.
    IX. Potestas autem vel rector teneatur habere firma et rata omnia precepta que occasione officii sui fecerit et poenas exigere non servantium.
    X. Quod si dictis officialibus aliquo tempore aliquod damnum contigerit in personis vel rebus pro suis officiis exequendis, a communi civitatis vel loci per restitutionem plenariam serventur indemnes.
    XI. Nec ipsi officiales vel eorum heredes possint aliquo tempore conveniri de hiis que fecerint vel pertinent ad eorum officium, nisi secundum quod eidem diocesano et fratribus videbitur expedire.
    XII.Ipsorum autem officium duret tantummodo per sex menses, quibus completis, potestas teneatur totidem subrogare officiales secundum formam prescriptam, qui predictum officium secundum formam eamdem in aliis sex mensibus sequentibus exequantur.
    XIII. Sane ipsis officialibus dentur de camera communis civitatis vel loci, quando exeunt civitatem vel locum pro hoc officio exequendo, unicuique pro qualibet die decem et octo imperiales in pecunia numerata, quas potestas vel rector teneatur eis dare vel dari facere infra diem tertium postquam ad eamdem redierint civitatem vel locum.
    XIV. Et insuper habeant tertiam partem bonorum hereticorum que occupave- runt et mulctarum ad quas fuerint condemnati secundum quod inferius continetur; 90 et hoc salario sint contenti. XV. Sed ad nullum aliud quod istud officium impediat vel impedire possit ullo modo officium vel etiam exercitium compellantur. XVI. Nullum etiam statutum conditum vel condendum, eorum officium ullo modo valeat impedire. 95 XVII. Et si quis horum officialium propter ineptitudinem vel inertiam vel occu- pationem aliquam vel excessum, diocesano et fratribus supradictis visus fuerit amo- vendus, ipsum ad mandatum vel dictum eorum teneatur amovere postestas vel rec- tor et alium secundum formam prescriptam substituere loco ejus. XVIII. Quod si quis eorum contra fidem et sinceritatem officii sui in favorem 100 heresis deprehensusfuerit excessisse,preter notam infamieperpetue quamtanquam fautor hereticorum incurrat per potestatem vel rectorem ad diocesani loci et dictorum fratrum arbitrium puniatur. XIX. Potestas preterea militem suum vel alium assessorem, si diocesanus vel ejus vicarius aut inquisitores a Sede apostolica deputati seu dicti officiales petiverint, cum ipsis officialibus mittere teneatur et cum ipsis eorum officium fideliter exercere. Quilibet etiam, si presens in terra vel requisitus fuerit, teneatur tam in civitate quam in jurisdictione vel in districtu quolibet dare ipsis officialibus vel eorum lociis consilium et juvamen quando voluerint hereticum vel hereticam capere vel spoliare aut inquirere, seu domum et locum aut aditum aliquem introire pro hereticis capiendis, sub viginti quinque librarum imperialium pena vel banno ; universitas autem burgi sub pena et banno librarum centum, villa vero librarum quinquaginta imperialium, pro qualibet vice solvenda in pecunia numerata. XX. Quicumque autem hereticum vel hereticam captum vel captam auferre de manibus capientium vel capientis ausus fuerit vel defendere ne capiatur seu prohibere aliquem intrare domum aliquam vel turrim seu locum aliquem ne capiatur et inquiratur ibidem, juxta legem Padue promulgatam per Fridericum tunc imperatorem, publicatis bonis omnibus, in perpetuum relegetur ; et domus illa, a qua...............
    Datum Perusii, idibus maii, pontificatus nostri anno IX.

  •  
    Française : Patrick Gilli, Julien Théry, Le gouvernement pontifical et l’Italie des villes au temps de la théocratie, fin XIIe-mi XIVe siècle, Montpellier : Presses universitaires de la Méditerranée, 2010, p. 569-588 [en ligne].

  •  
    1. Cf. Mt 13, 24-30 (Parabola zizaniorum).
  •  
    2. Cette constitution reprend textuellement des dispositions de la bulle d’Innocent III Vergentis in senium (APOSCRIPTA n. 2062).

  •  
    Inconnue de Potthast. Absente des registres.
    La même lettre est envoyée aux mêmes destinataires en date du 15 mai 1252 : APOSCRIPTA n. 6106.
    Réitérée par Clément IV le 18 janvier 1266 : APOSCRIPTA n. 7113.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152869 (aposcripta-10283), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152869 (mise à jour : 24/01/2021).