« aposcripta-10280 »


Général

  •  
    Pie V (1566-1572)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    Kalendas aprilis, MDLXIX, anno quarto

  •  
    1569/04/01

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Constitutio contra offendentes statum, res et personas officii Inquisitionis haereticae pravitatis. Quicunque quacunque dignitate seculari decoratus inquisitorem, aut quemlibet sancti officii ministrum, aut accusatores, denuntiatores et testes in causis fiedei offenderit, aut perterrefecerit, sive res quascunque sacri officii privatas, aut publicas invaserit vel captos pro crimine haeresis liberarit, prohibueritive ne caperentur, aut occultaverit, aut denique quocunque alio modo causis fidei nocuerit, etiamsi nihil sit mali subsecutum, anathemate percussus est, et velut reus laesae majestatis omni dominio et dignitate eo ipso privatur. Filii etiam talium infames sunt, et omni haereditatis successione, et donationis jure, aut alia liberalitate carent. Idem penitus observetur in personis ecclesiasticis, quae si tale quid commisisse constiterit, degradentur, et curiae seculari relinquantur ; Pontificum tamen causae Romano Pontifici reservantur. qui pro talibus intercedit. in fautorum haereticorum poenas ipso facto incidit. qui haec delicta adhuc occulta manifestaverit, supplicio liberatur. Nullus ex praedictis a praefatis poenis liberetur nisi postquam per sex menses pontifices Romani in sede Petri sederint, idque precibus prius in sancto Inquisitionis senatu verificatis ; aliter quidquid gestum fuerit, irritum est et inane. Praelati has constitutiones publicent. Principes seculares ministris sacri officii omne auxilium praestent et favorem, et sententias in reos haeresis latas exequantur [Pegna].

  •  
    [n.c.] ?

  •  
    Ici reprise de Nicolas Eymerich, Directorium inquisitorum, éd. Pegna, Rome, 1578, pars Litterae Apostolicae, p. 117-119 [en ligne] (ex bullario Pii V. Romae impresso pag. 128.).

  •  
    ?
  •  
    ?
  •  
    Constitutionum sanctissimorum Patrum Summorumque Pontificum, F. R. Pii quarti et Pii quinti, cum Regula Cancellariae et bulla quae legi solet in Coena Domini, liber unus, Olyssipone : apud Antonium Riberium, expensis Ioannis Hispani Bibliopolae, 1577, p. 206-209.

  •  
    ?

  •  

    Pius episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Si de protegendis ceteris omnibus ecclesiae ministris, quos in fidem et clientelam nostram a Domini recepimus, cura nobis quotidiana insidet...
    ...consortio preparavit.
    Nulli ergo omnino hominum...
    Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo nono, calendas aprilis, pontificatus nostri anno quarto.

Informations

Acte

Donovan Giraud (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152866 (aposcripta-10280), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152866 (mise à jour : 23/01/2021).