« aposcripta-10279 »


Général

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'archevêque et le camérier de Tarragone, ainsi que l'archidiacre de Barcelone

  •  
    VII idus aprilis, anno nono

  •  
    1206/04/07

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Le pape ordonne une enquête contre les méfaits de l'évêque de Vic Guillem de Tavertet [APO].

  •  
    [Autre copie médiévale] F. ESPAGNE, Vic, Arxiu Capitular, calaix 9.3.38. Parchemin de 179 x 295 mm, plié en quatre. Copie effectuée le 2 octobre 1206 par Petrus Luna. Au dos, de mains modernes : Acusacion contra el Obispo G. de Tavertet ; bisbe Guillem ; bisbe Guillem 1207. À la suite de la copie : Signum Andree sacerdotis et publice ville vici scriptoris et Petrus Luna qui hoc fideliter transtulit VI nonas octobris, anno Domini MCCVI.

  •  
    Ici reprise de Damian J. Smith, « A Letter of Innocent III from the archive of Vic shedding light on Cum Oporteat (X, 5, 1, 19) », Römische Historische Mitteilungen, 50, 2008, p. 197-208.

  •  
    Anscari Manuel Mundó, « La renúncia del bisbe de Vic, Guillem de Tavartet (1233), segons la correspondència de Bages i els Registres Vaticans », VII Congreso de Historia de la Corona de Aragón, Barcelone, III, 1962, p. 77-95.
  •  
    Paul Freedman, The Diocese of Vic, New Brunswick, 1983, p. 143.
  •  
    Damian J. Smith, Innocent III and the Crown of Aragon : the Limits of Authority, Ashgate, 2004, p. 190-195.
  •  
    Julien Théry, « 'Excès' et 'affaires d’enquête'. Les procédures criminelles de la papauté contre les prélats, de la mi-XIIe à la mi-XIVe siècle. Première approche », dans La pathologie du pouvoir : vices, crimes et délits des gouvernants, dir. P. Gilli, Leyde : Brill, 2016, p. 164-236 [en ligne], aux p. 175, 189 et 212.

  •  
    Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis camerario, Terraconensibus, et archidiacono Barchinonensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Propter nimiam caritatem que super quorumlibet scandalis sub lege Domini positorum cum apostolo non exurit, vehementis fuimus compassionis frixura succensi super hiis que dilecti filii G. Gros et G. de Monte Regali, canonici Vicensis ecclesie, tam suo quam quorumdam concanonicorum suorum nomine adversus episcopum suum nobis denunciando monstrarunt.
    Proposuerunt siquidem idem canonici in nostra presencia constituti quod eorum episcopus, postquam sibi tradita cura fuit officii pastoralis, sciens se non esse forsitan in dispositionem sui cordis de facili transiturum, nisi prius astringeret sibi eos qui sue poterant pravitati reniti singillatim, plures et maiores canonicorum familias quoque ac quosdam homines eorum illexit ut iureiurando sibi homagium exhiberent quatenus in nullo voluntati sue aliquando contrairent. Ut autem eos sibi taliter subiugavit, quosdam laicos, usurarios et etiam mulieres interventu canonicavit simioniace pravitatis.
    Quemdam vero scutiferum suum G. nomine, infami familiaritate, seu pocius infamia, sibi familiari coniungens, suspitionem funesti criminis, super quo in regali et plena curia publico fuisse proponitur convitio redargutus, nimietate gratie ac inmeritis beneficiis que circa ipsum exhibet, ampliavit. Cum enim scutifer ipse quemdam temeritate propria cum suis complicibus suspendisset, idem episcopus partem episcopalis palacii concessit eidem perpetuo possidendam eamque sibi fecit, ut dicitur, per suppressionem veritatis a Sede apostolica confirmari ; ac eum in tantum ecclesie beneficiis extulit et ditavit, quod, pre diviciarum superbia non se ferens, quosdam canonicorum fustibus et gladiis per villam fugavit, quosdam vero frequenter contumeliis lacessivit, eodem episcopo sub dissimulatione tam hec quam alia ipsius facinora transeunte. Preterea, cum quendam ecclesie memorate canonicum, virum utique nobilem et potentem, cum complicibus suis manu propria occidisset, predictus episcopus ipsum cum aliquibus qui homicidium comiserant cum eisdem hominibus, perpetrato in suam recepit cameram et protexit ac, eum educens e villa, rupem quandam ad sue defensionis propugnaculum comparavit, quem etiam cum complicibus suis a te, frater archiepiscope metropolitani loci, vinculo excommunicationis astrictus non est veritus secum ducere ac publice retinere. Quosdam etiam ex illis qui morti bone memorie B. Terraconensis archiepiscopi interfuerant in sua domo retinuit et homagium a quibusdam eorum excommunicatis acceptum. Unde consanguinei prefati canonici, quem idem scutifer interfecerat, videntes episcopum homicidam eundem cum fautoribus suis, quominus iusticiam consequerentur ex ipsis, propria temeritate tueri ac in persona propria procedere loricatum sub multarum periculo personarum in defensionem ipsius non solum contra eumdem episcopum verum etiam contra suam ecclesiam sunt comoti ac eam huius occasione facinoris dampnis non modicis affecerunt. Postmodum vero memoratus episcopus, ut homicide iamdicto regis gratiam obtineret, a parrochialibus clericis inmoderatam peccunie quantitatem extorsit, de qua pro reconsiliatione ipsius obtulisse dicitur ipsi regi quinque milia solidos cum exactionibus huiuscemodi, a primo anno pontificatus sui prefatos clericos non cessavit annualiter aggravare, dilapidando ecclesiasticas facultates adeo quod fere ad summam eas cum clericis inanitionem deduxisset.
    Cum autem procurationes ab ecclesiis sibi subiectis recipit, eas in evectionum multitudine nimis aggravat, venationibus deditur in avibus celi ludens et ululatus episcopali modestie indecentes exercens, quilicet presens sit in ecclesia cathedrali, eam tamen fere numquam ingreditur, nisi forsan in diebus sollempnibus et festivis.
    Quasdam etiam decimas studio predecessoris sui ad Vicensem ecclesiam revocatas contulit fratri suo et mansum quemdam ad canonicam eiusdem ecclesie pertinentem pro iusti pretii quarta parte cuidam cognato prefati contulit homicide, nichilominus quamdam decimam eidem homicide in ecclesie detrimentum assignans.
    Insuper instrumenta ecclesie sustulit violenter ab ipsa, ita quod eorum copia capitulo denegatur, et, quosdam libros legales decretorum et divine scripture sibi usurpans, in ecclesie preiudicium eos a canonicis sibi fecit per instrumenta publica confirmari, ut de ipsis liberam disponendi habeat facultatem in casis, ut, cuilibet suum vendens pro pecunia patrocinium, contra iudicibus secularibus se gerit publicum advocatum et quendam consanguineum suum illiteratum et minus providum, qui militum armiger autem fuerat, in canonicum uno anno et tercio in archidiaconum ordinauit.
    Uxorem quoque homicide iamdicti, de qua contra eum publica fama laborat, in mensa sua retinuit per sex annos ; et, cum quendam canonicum permanentem in choro ecclesie memorate violentas manus temere iniecisset, non cessavit divina postmodum ministrare ac, defuncto quodam archidiacono, cum invaderet eius bona, in quendam clericum coram altari beati Petri violentas manus iniecit, alias multis enormitatibus involutus que correctionem noscuntur canonicam affectare.
    Quia igitur hae, si vera sunt, nec debemus nec volumus sub dissimulatione transire, discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus, ad ecclesiam ipsam personaliter accedentes, inquiratis super hiis et aliis diligentissime veritatem et quod inveneritis per litteras vestras nobis fideliter rescribatis, ut per vos cerciores effecti statuamus ex hiis, auctore Domino, que viderimus statuenda.
    Interim, donec idem negocium terminetur, non permittatis prefatos canonicos et socios suos super assidua prebenda, que secundum consuetudinem eiusdem ecclesie sicut ceteris canonicis qui sunt presentes in ea debetur eisdem, a quoquam indebite molestari, sed faciatis eos tam iusta quam pacifica ipsius possessione gaudere.
    Quodsi non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero nichilominus exequaris.
    Datum Rome apud Sanctum Petrum, VII idus aprilis, pontificatus nostri anno nono.

  •  

Informations

Acte

Donovan Giraud (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152865 (aposcripta-10279), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152865 (mise à jour : 02/02/2021).