« aposcripta-10263 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    L'abbé de Cluny et les frères

  •  
    X kalendas martii, anno secundo

  •  
    1256/02/20

  •  
    Latran

  •  
    Monasterium s. Petri Cluniacensis sub beati Petri et sua protectione suscipit, possessiones ejus propriis expressas vocabulis, statuta etc., ad instar I[nnocentii III] papae, communit [Bourel de la Roncière].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 24, c. 128, fol. 145.

  •  
    Ici reprise de C. Bourel de la Roncière, n. 1157.

  •  
    Johannes Bernoulli, Acta Pontificum Helvetica. Quellen schweizerischer Geschichte aus dem päpstlichen Archiv in Rom, I, Bâle : Reich Buchhandlung, 1892, I, n. 654.

  •  
    .. abbati monasterii sancti Petri Cluniacensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
    Religionis monastice modernis temporibus speculum et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacensis monasterium ab ipso sue fundationis exordio Sedi apostolice in jus proprium est oblatum. Provide predecessores nostri Romani pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prerogativa donarunt et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt.
    Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatum Cluniacense monasterium quod specialiter beati Petri juris existit, ad instar felicis recordationis I. pape predecessoris nostri, sub ejusdem beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentium scriptorum patrocinio communimus.
    In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam ac institutionem Cluniacensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste ac canonice pos[s]idet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda: locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis: in Burgundia, Carum locum, Martiniacum, Paredum, Sanctum Marcellum Cabilonensem, Virgiacum, Troaldum et omnes alios prioratus et cellas, possessiones et jura que habetis in provincia Lugdunensi. Ultra Ararim, Nantuacum, Guiniacum, monasterium de Vallibus Polliniacum, monasterium de Alta Preta, Vallem Clusam. Ultra jugum Romanum, monasterium Paterniacum, Insulas et omnes prioratus et cellas, possessiones et jura que in illa parte Burgundie sive in Theutonia possidetis. In provincia Viennensi, Sanctum Victorem Gebennensem, Condaminensem, Burgetum, Dominam Lavard. et omnia loca et jura que in ipsa Viennensi provincia possidetis. In Provincia, Sanctum Saturninum, Tornacum, Podium de Canagobia, extra Montem Pesulanum, Clunisetum et cetera loca vestra in Provincia constituta. In Wasconia, Bearenacum, Moriacum, Sanctum Orientium, Sanctum Montem et omnia loca vestra que in Wasconia possidetis. Preterea Silviniacum, monasterium Cessimense, Sanctum Florum, Voltam, Sanctum Eutropium, Magonem, Agiam, Monasterium de Caritate cum omnibus pertinentiis suis, Sanctum Stephanum, Sanctum Salvatorem Nivernensem, Sanctum Martinum de Campis, Longum Pontem, Gaiam, Sanctam Margaritam in Campis cum grangiis de Matri curia et de Sancta Petronilla et omnibus pertinentiis suis, Crispiacum, Consiacum, Lehunum cum prioratibus Sancti Laurentii et Sancti Nicolai, quos prior Lehunensis monasterio suo cum eorum pertinentiis noviter acquisivit, Sanctam Margaritam in Codunum, Mondiderium, Abbatis villam, Sanctum Lupum, monasterium Sanctorum Cosme et Damiani, Froe Wille renangias, et quicquid in Bituricensi, Burdegalensi, Remensi, Senonensi, Treverensi et Rothomagensi provinciis possidetis. Monasterium Lewense Lentonis, Montem Acutum, Tefford, Lebdecumbam, Opeforde et Tileessore villas cum omnibus appendiciis, Carum, Sanctam Mariam de Nigera, Sanctum Zoilum de Carrione, Villam francam, Sanctam Columbam de Burgis Cornelianam, monasterium Pontidense, monasteria Sancti Majoli Papiense, Sancti Gabrielis Cremonense, et monasterium Sancti Pauli de Argone, cellam de Bertreis et cellam de Namachia et quicquid in Anglia, Ispania, Lombardia et in Leodiensi diocesi possidetis. In Tuscia, juxta criptas Sanctam Mariam de Aqua Viva, in civitate Tuscanensi, Sanctum Johannem de Podio, Sanctum Petrum de Aliano ; et in Sicilia, prioratum de Sacco cum omnibus pertinentiis suis.
    Sane laborum vestrorum decimas pro quibus tam vos quam alios monastice religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu et monasterii et cellarum vestrarum clientibus excolluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps habeatis quietietius [sic], qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia de Cluniacensi claustro discedere. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum captione nullus audeat retinere ; quod, si quis forte retinere presumpserit, licitum sit vobis in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestre utilitatem; quod si facere presumpserit, non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea vobis sit in causis propriis, sive civilem, sive criminalem contineant questionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliqua valeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quecumque persona ad synodos vel congressus vos ire compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel congressus aliquos publicos convocandi, vel missas etiam celebrandi, nisi ab abbate fuerit invitatus, accedat. Statuitus [sic] etiam ut ecclesie omnes, cimiteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes qui sunt a rivo de Salnai et ab ecclesia Rufiaci et Cruce de Lornant, a termino quoque molendini de Tornasach per villam que dicitur Varenna cum nemore Burserio, a termino que dicitur Perois usque ad Rivum de Salnai sub apostolice tamen Sedis jure ac tuitione permaneant ; neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri aut etiam parrochiani ad cujuslibet nisi Romanis pontificis vel ejus legati et Cluniacensis abbatis cogantur ire synodum vel conventum.
    Sane pro[pter] abbatis monachorum seu clericorum infra predictos terminos habitantium ordinatione, pro crismatis confectione, pro sacri olei ecclesiarum et altarium consecratione et cimiteriorum benedictione, Cluniacense monasterium quem maluerit antistitem convocet, gratiam et communionem apostolice Sedis habente[m]. Cluniacenses vero monachos ubilibet habitantes, nulla omnino persona, preter Romanum Pontificem et legatum qui ad hoc missus fuerit, excommunicet aut etiam interdicat. Ita tamen ut circa legatos apostolice Sedis obedientia vel reverentia debita per hoc nullatenus minuatur. Tibi etiam, fili abbas, et per te monasterio Cluniacensi concedimus, ut in processionibus missarumque sollempniis, tam tu quam successores tui, mitra, anulo, cirothecis, sandaliis et aliis pontificalibus insigniis uti possitis, benedictionemque sollempnem super populum facere, ad divini nominis gloriam et monasterii Cluniacensis honorem. Illud autem districtius inhibemus, ne quis possessiones, bona vel jura monasterii vestri preter Sedis apostolice conscientiam cui specialiter est subjectum quolibet modo alienare vel antiquas et rationabiles ipsius monasterii consuetudines et hactenus observatas violare presumat. Si que vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes que a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Percussuram quoque proprii numismatis vel monete, sicut hactenus est obtentum, vobis auctoritate apostolica confirmamus.
    Ad hec adicimus, ut, in omnibus prioratibus et cellis que nunc sine proprio abbate vestro regimini sunt subjecte, nullus futuris nunquam temporibus abbatem ordinare presumat. Sed tam prioratus ipsi et celle quam et cetera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis ecclesia tempore Arvernensis concilii, quod per felicis memorie Urbanum papam predecessorem nostrum celebratum est, investita erat, de quibus tunc nulla questio mota est, tam tibi fili abbas quam successoribus tuis in pace semper et quiete serventur, illis dumtaxat exceptis, que per auctoritatem Sedis apostolice sunt ab illo statu mutata. Pro altaribus et ecclesiis sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit gravamen vobis indebitum irrogare, sed sicut eorum permissione quedam ex parte, quedam ex integro habuistis, ita futuris temporibus habeatis. Ceterum omnes ecclesie que ubilibet posite sunt seu capelle vestre et cimiteria libera sint et omnis exactionis immunia, preter censuram episcopi paratam et justitiam canonicam in presbiteros qui adversus ordinis sui offenderint dignitatem. In parrochialibus vero ecclesiis quas habetis, liceat vobis seu fratribus vestris sacerdotes eligere et diocesano episcopo presentare ; quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus, debeant respondere. Quam si committere illis quod absit ex pravitate noluerint, tunc presbiteri apostolice Sedis benignitate officia celebrandi dummodo sint idonei licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si diocesani episcopi gratis voluerint exhibere, a quolibet catholico suscipiatis episcopo gratiam et communionem apostolice Sedis habente. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem aliquatenus patiantur.
    Sed tamen monachi ipsi quam et famuli eorum et qui se professioni monastice devoverunt, clausis ecclesiarum januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrent et peragant debita sepulture. Ceterum abbatias quas predecessores nostri Romani pontifices vostris predecessoribus concesserunt, nos quoque vobis et successoribus vestris duximus concedendas, aut [sic] per industriam vestram religionis status in eis auctore Domino conservetur, videlicet abbatias sancti Marcialis Lemovicensis, Monasterii novi Pictaviensis, Sancti Johannis Angeliacensis, monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis, Manziacensis, Tiernensis et Sancti Germani Autisiodorensis. Illud nichilominus statuentes, ut in eis sine abbatis Cluniacensis consilio abbas nullatenus eligatur. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra terminos sacri banni quos supradictus Urbanus papa distinxit seu infra clausuras locorum vel grangiarum vestrarum nullus homo, cujuscumque conditionis aut potestatis existat, invasionem, predam aut rapinam vel furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere seu homicidium perpetrare presumat.
    Preterea omnes libertates etc. ut in communi privilegio usque communimus. Decernimus ergo etc. usque profutura. Salva apostolice Sedis auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica justitia in ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum etc. usque ultioni. Cunctis autem etc. usque pacis inveniant. Amen. amen. amen.
    Datum Laterani per manum Guillelmi magistriscolarum Parmensium sancte Romane Ecclesie vicecancellarii, X kalendas martii, indictione XIIII, incarnationis Dominice anno M°CC°LV°, pontificatus vero domini Alexandri pape IV anno secundo.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152851 (aposcripta-10263), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152851 (mise à jour : 11/02/2021).