« aposcripta-10235 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Le roi de France Louis IX
  •  
    La reine de France

  •  
    VI nonas maii, anno octavo

  •  
    1234/05/02

  •  
    Latran

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Ludovico Francorum regi queritur, quod eius baiuli in Albigensium partibus ecclesias et personas ecclesiasticas graviter in multis offendere non verentur, homines ipsorum talliis, collectis, angariis etc. affligendo ; quod Biterrensem et Agathensem episcopos calumniis vexant etc. Rogat regem ut virum instructum mittat, qui una cum archiepiscopo Viennensi controversias quae inter praelatos regiumque flscum vertuntur, definiat [Potthast].
    Ludovico, regi Francorum, queritur quod ejus bajuli in Albigensium partibus ecclesias et personas ecclesiasticas graviter offendant, et Biterrensem Agathensemque episcopos vexent ; eum rogat quatenus virum honorabilem et expertum mittat, qui una cum [Johanne] Viennensi archiepiscopo, apostolico legato, controversias inter praelatos ac ipsum regem terminandas curet [Auvray].

  •  
    [Expédition] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 17, c. 66, fol. 180v.
  •  
    [Copie moderne] S. FRANCE, Bibliothèque nationale de France, Collection Moreau 1189, fol. 34 et 40, (La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise de Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 1909, d'après R.

  •  
    Raynaldi, Ann. ad a. 1234, § 13, sans le début.
  •  
    Giovanni Giacinto Sbaraglia, Bullarium Franciscanum Romanorum pontificum constitutiones, epistolas ac diplomata continens, Rome : Typis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, 1759-1768 (réimp. anast. 1983), 4 vol., I, n. 129, p. 126, sans le début.

  •  
    .. illustri regi Francorum.
    Virtutum grata fecunditas quibus clare memorie reges regni Franci[e] splenduerunt, dat evidenter intelligi quod pre terre principibus Patris eterni Filio placiti fuerint et dilecti. Pro infallibili quidem geritur argumento, quod qui ab aliquo dominorum beneficia majora consequitur, carus ab ipso pre aliis habeatur. Digne igitur de ipsis regibus imminet arbitrandum quod grati fuerint Conditori omnium, qui eis fulgere contulit multitudine gratiarum, quarum duas extitisse pre ceteris efficaces, eo quod sint ad claritatis eterne patriam perducentes, non immerito gratulamur, videlicet quia dedit eisdem Dominus et in zelo catholice fidei reputari magnificos, et in reverentia Sancte Matris Ecclesie haberi continue studiosos. pro fidei etenim incremento presentibus et posteris recolenda certamina, disponente Domino, fine conclusa laudabili subierunt ; pro ampliatione vero ecclesiastice dignitatis, et plures ecclesias erexerunt in prosperis et clericalis militie professores foverunt sue gratie fulcimentis. Quid ad ista, fili carissime, nisi quod qui de pia et benedicta projenie processisti, pietatis et benedictionis vacare debes operibus, ut, sicut heres regno successisse conspiceris, sic quondam in ipso regnantium virtuosa sequi vestigia videaris. Ergo proposito vigore consurgens ac mente vigili pensare sollicitus, quid, actore Christo, per Ecclesie ac tuorum potentiam triumphantem in partibus Albigensium pro negotio fidei sit effectum, quid pro ipso in bonis expositum, aut quantum de fidelium sanguine sit effusum, que super ipso scribuntur attendere studeas, ac ex illis, quod absit, processura discrimina et prudenter advertere ac potenter avertere non postponas.
    Sane mirantes accepimus et referimus conturbati quod quidam tui bajuli in predictis Albigen[sium] partibus constituti ecclesias et personas ecclesiasticas que pro ampliando statu fidei tui favoris presidio deberent assidue communiri graviter in multis offendere non verentur, homines ipsorum talliis et collectis, angariis et perangariis et aliis multis exactionibus affligendo, nec non eisdem hominibus, si excedant in aliquo, inferendo penam quam suggerit proprie voluntatis arbitrium, ita ut ad ipsorum dominos nullam reverentiam habeant vel respectum. Ad feuda etiam que plures clerici et laici obtinere ab eisdem ecclesiis dinoscuntur, manus avidas extendentes, possessiones et alia bona ecclesiarum ac hujusmodi personarum tamdiu occupata detinent, donec in foro ipsorum suas compulsi exerceant actiones.
    Preterea iidem, hujusmodi molestiarum frequentia non contenti, ecclesiarum bona, quibus quondam per Albigenses spoliate fuerant, suis applicare usibus moliuntur, compositiones, transactiones et donationes factas per dilectum filium nobilem virum .. comitem Montisfortis ac sententias editas per eundem observare renuunt, et jurare pacem juxta Tholosani statuta concilii pretermittunt, plura que sunt de genere pietatis preconis voce prohibendo fieri, quasi pepigerint divinam nolle gratiam promereri. Ecclesiis quidem offerri primitias et decimas aut ipsis a fidelibus legari aliqua in extreme articulo voluntatis, sive quod ecclesiarum feuda sine ipsorum licentia et consensu recognosci valeant, non permittunt, ad illicita celeres et in exequendis licitis contumaces, dum excommunicatos vitare negligunt, et ipsorum puniendo contemptui, prout institutum fore dinoscitur, non intendunt ; venerabiles fratres nostros .. Biterrensem et .. Agathensem episcopos, quos et vexant calumpniis et turbant frequentibus nocumentis, per violentam detentionem castrorum et aliorum bonorum ecclesiarum suarum ad illam inconvenientiam deducendo, quod super ipsis de stando juri coram te, inconsultis eorum capitulis, coacti et noluntarii suas litteras concesserunt ; quarum occasione, preter juris ordinem et consuetudinem ecclesiarum provincie, in tua litigare curia compelluntur ; venerabilibus fratribus nostris episcopis Narbonensis provincie per te nichilominus in amaritudine constitutis, a quibus fidelitatis exigis juramenta, reluctando compositionum vel ordinationum observantie, quas legati Sedis apostolice ac bajuli tui super quibusdam querelis et pacis negotio deliberatione provida statuerunt.
    Verum, fili karissime, cum ex hujusmodi molestiis ac pluribus aliis quam presentibus exprimantur, id potissime timeatur accidere, quod laborem pro fide habitum contingat, quod avertat Dominus, deperire, presertim cum plures, ut sepe nobis et tibi extitit intimatum, debilitare dictum negotium moliantur, et habitatores terre servitutis, multitudinem et onera ferre gravia nequeuntes, quibus per dictos bajulos et existentes in terra francigenas comprimuntur, circa te ac ejusdem favorem negotii sincere dilectionis affectum non possint exponere per effectum, celsitudinem tuam rogamus et obsecramus in Domino Jhesu Christo, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus, cum tibi pre cunctis terre regibus debeatur Sanctam Matrem Ecclesiam reverentia prosequi speciali, ac incremento fidei vacare studio diligenti, eo quod in hiis, sicut prediximus, clare memorie progenitores tui fuerint pre ceteris vigiles et etiam efficaces, predictis omnibus corrigendis mentem promptam et operam tribuas expeditam, ab inceptis contra venerabiles fratres nostros .. Biterrensem et .. Agatensem episcopos ac alios questionibus desistendo ; que si, quod absit, ulterius protrahantur, prefatum negotium nec proficere poterit nec in statu debito permanere ; maxime cum profectus ejusdem in hoc potissime consistere videatur, quod tibi ac prelatis eisdem, cujus potentia et quorum studio diligenti olim negotium su[b]stitit, una sit in hac parte fides mentium et pietas actionum. Ceterum aliquem virum honorabilem et expertum, qui scientia sit et magnanimitate conspicuus, ac pro parte tua plenitudinem potestatis habeat, ad locum, abdicato tarditatis spatio, mittere non postponas; cujus et venerabilis fratris nostri .. Viennensis archiepiscopi, legati Sedis apostolice, studio salutari, querele inter te ac eosdem prelatos habite terminentur ; et quod juris in eisdem partibus tibi vel ecclesiis ac aliquibus aliis deberi cernitur, distinguentes, tam nostra quam tua auctoritate statuant firmiter observari, sicut de juribus in terra noviter ad fidem et tuum conversa dominium dividendis, per dilectum filium nostrum R[omanum], Portuensem electum, tunc in partibus illis legatum apostolice Sedis, et inclite memorie .. patrem tuum fuisse dinoscitur pertractatum. Sicque fiat quod hujusmodi provisione salubri, que indirecta videntur ad rectitudinis semitam revocatis, et materia sublata discriminum, que hactenus producere poterat dampnosa divisio voluntatum, in supradictis partibus honor tue celsitudinis incrementa suscipiat et dignitas catholice fidei, propitiante Domino, plenius solito refulgescat.
    Datum Laterani, VI nonas maii, anno octavo.

    In eundem fere modum scriptum est .. illustri regine Francie.

  •  
    Absente des originaux conservés aux Archives nationales de France et inventoriés par Barbiche.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 152823 (aposcripta-10235), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/152823 (mise à jour : 26/01/2021).